Imágenes de páginas
PDF
EPUB

40

50

60

[blocks in formation]

Est e Corintho hic advena anus paupercula:
Eius filiam ille amare coepit perdite,

Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.

Ubi rem rescivi, coepi non humanitus
Neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
Tractare, sed vi et via pervolgata patrum.
Cottidie accusabam: 'hem, tibine haec diutius
Licere speras facere me vivo patre,

Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
Ego te meum esse dici tantisper volo,
Dum quod te dignumst facies: sed si id non
facis,

Ego quod me in te sit facere dignum invenero.
Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
Ego istuc aetatis non amori operam dabam,
Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem,
atque ibi

Simul rem et belli gloriam armis repperi.'
Postremo adeo res rediit: adulescentulus
Saepe eadem et graviter audiendo victus est:
Aetate me putavit et benevolentia

Plus scire et providere quam se ipsum sibi:
In Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
Ch. Quid ais? Me. Clam me profectus

mensis tris abest.

Ch. Ambo accusandi: etsi illud inceptum

tamen

Animist pudentis signum et non instrenui.

Me. Ubi comperi ex eis, qui fuere ei conscii,

Domum revortor maestus atque animo fere
Perturbato atque incerto prae aegritudine.
Adsido: accurrunt servi, soccos detrahunt:
Video alios festinare, lectos sternere,
Cenam apparare: pro se quisque sedulo
Faciebant, quo illam mihi lenirent miseriam.
Ubi video, haec coepi cogitare 'hem, tot mea
Solius solliciti sunt causa, ut me unum ex-
pleant?

Ancillae tot me vestiant? sumptus domi
Tantos ego solus faciam? sed gnatum unicum,
Quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
Quod illa aetas magis ad haec utenda idoneast,
Eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea.
Malo quidem me quovis dignum deputem,
Si id faciam. nam usque dum ille vitam illam
colet

Inopem, carens patria ob meas iniurias,
Interea usque illi de me supplicium dabo,
Laborans, quaerens, parcens, illi serviens.'
Ita facio prorsus: nil relinquo in aedibus,
Nec vas nec vestimentum: conrasi omnia.
Ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico
Faciundo facile sumptum exercerent suom,
Omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico
Aedis; mercedem quasi talenta ad quindecim
Coegi: agrum hunc mercatus sum: hic me

[blocks in formation]

70

80

90

100

sis 110

Me. Non possum. Ch. Quor non? quaeso tandem aliquantulum

Tibi parce: idem absens facere te hoc volt

filius.

[blocks in formation]

10

20

30

40

ACT I.-Scene 1 (26-154).

ADELPHI

[Micio, the uncle and guardian, and Demea, the father of Aeschinus, discuss his character.]

MICIO, DEMEA.

* Mi. Non rediit hac nocte a cena Aeschinus Neque servulorum quisquam, qui advorsum iverant.

Profecto hoc vere dicunt: si apsis uspiam,
Aut ubi si cesses, evenire ea satius est
Quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat
Irata, quam illa quae parentes propitii.
Uxor, si cesses, aut te amare cogitat
Aut tete amari aut potare atque animo opsequi,
Et tibi bene esse, soli sibi quom sit male.
Ego quia non rediit filius quae cogito!
Quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit
Aut ceciderit aliqua atque aliquid praefregerit.
Vah, quemquamne hominem in

instituere aut sibi

animum

Parare quod sit carius quam ipse est sibi! Atque ex me hic natus non est, sed fratre ex

meo.

Dissimili is studiost iam inde ab adulescentia. Ego hanc clementem vitam urbanam atque otium

Secutus sum et, quod fortunatum isti putant, Uxorem numquam habui. Ille contra haec omnia

Ruri agere vitam: semper parce ac duriter
Se habere: uxorem duxit: nati filii
Duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi:
Eduxi a parvulo, habui, amavi pro meo;
In eo me oblecto: solum id est carum mihi.
Ille ut item contra me habeat facio sedulo:
Do, praetermitto: non necesse habeo omnia
Pro meo iure agere: postremo, alii clanculum
Patres quae faciunt, quae fert adulescentia,
Ea ne me celet consuefeci filium.
Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem,
Fraudare tanto magis audebit ceteros.
Pudore et liberalitate liberos

Retinere satius esse credo quam metu.

Haec fratri mecum non conveniunt neque placent.

Venit ad me saepe clamans 'quid agis, Micio? Quor perdis adulescentem nobis? quor amat? Quor potat? quor tu his rebus sumptum

suggeris?

Vestitu nimio indulges: nimium ineptus es.' Nimium ipsest durus praeter aequomque et bonum:

Et errat longe mea quidem sententia,
Qui imperium credat gravius esse aut stabilius,
Vi quod fit, quam illud quod amicitia adiungitur.

* Lines 1-52 may be taken as a separate speech.

Mea sic est ratio, et sic animum induco meum:
Malo coactus qui suom officium facit,
Dum id rescitum iri credit, tantisper cavet:
Si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit.
Ille quem beneficio adiungas ex animo facit,
Studet par referre, praesens apsensque idem

erit.

Hoc patriumst, potius consuefacere filium
Sua sponte recte facere quam alieno metu :
Hoc pater ac dominus interest: hoc qui nequit,
Fateatur nescire imperare liberis.

Enter DEMEA.

De. Ehem opportune: te ipsum quaerito. Mi. Quid tristis es? De. Rogas me? ubi nobis Aeschinust?

Scin iam quid tristis ego sim? Mi. Dixin hoc fore?

Quid fecit? De. Quid ille fecerit? quem neque pudet

Quicquam, nec metuit quemquam, neque legem

putat

Tenere se ullam. Nam illa quae antehac facta

sunt

Omitto; modo quid designavit? Mi. Quidnam id est?

De. Foris effregit atque in aedis irruit Alienas: ipsum dominum atque omnem familiam

Mulcavit usque ad mortem: eripuit mulierem
Quam amabat. Clamant omnes indignissume
Factum esse: hoc advenienti quot mihi, Micio,
Dixere! in orest omni populo. Denique,
Si conferendum exemplumst, non fratrem videt
Rei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?
Nullum huius simile factum. Haec quom illi,

Micio,

Dico, tibi dico: tu illum corrumpi sinis. Mi. Homine imperito numquam quicquam iniustiust,

Qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat.

De. Quorsum istuc? Mi. Quia tu, Demea, haec male iudicas.

Non est flagitium, mihi crede, adulescentulum
Scortari, neque potare: non est: neque foris
Effringere. Haec si neque ego neque tu fecimus,
Non siit egestas facere nos. Tu nunc tibi
Id laudi ducis, quod tum fecisti inopia?
Iniuriumst: nam si esset unde id fieret,
Faceremus. Et illum tu tuom, si esses homo,
Sineres nunc facere, dum per aetatem licet,
Potius quam, ubi te expectatum eiecisset
foras,

Alieniore aetate post faceret tamen.

De. Pro Iuppiter, tu homo adigis me ad insaniam.

Non est flagitium facere haec adulescentulum? Mi. Ah,

[blocks in formation]

Mi. Mihi sic videtur. De. Quid istic? tibi si istuc placet,

Profundat, perdat, pereat, nil ad me attinet. Iam si verbum ullum posthac Mi. Rursum, Demea,

Irascere? De. An non credis? repeton quem dedi?

Aegrest: alienus non sum: si obsto-hem, desino.

Unum vis curem, curo. Et est dis gratia, Quom ita ut volo est; iste tuos ipse sentiet Posterius: nolo in illum gravius dicere. [Exit. Mi. Nec nil neque omnia haec sunt quae

dicit: tamen

Non nil molesta haec sunt mihi: sed ostendere
Me aegre pati illi nolui: nam itast homo:
Quom placo, advorsor sedulo et deterreo;
Tamen vix humane patitur: verum si augeam
Aut etiam adiutor sim eius iracundiae,
Insaniam profecto cum illo. Etsi Aeschinus
Nonnullam in hac re nobis facit iniuriam.
Quam hic non amavit meretricem? aut quoi
non dedit

Aliquid? postremo nuper (credo iam omnium
Taedebat) dixit velle uxorem ducere.
Sperabam iam defervisse adulescentiam:
Gaudebam. Ecce autem de integro: nisi
quicquid est

Volo scire, atque hominem convenire, si apud forumst.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1.*-ACT II.-Scene 1 (231-345).

PHORMIO

[Antipho, a young Athenian, son of Demipho, has married an orphan girl, Phanium, without his father's leave. Phaedria, son of Chremes, Demipho's brother, intercedes for his cousin Antipho, backed up by Geta, Demipho's slave (Scene 1). Chremes, Demipho's brother and father of Phaedria, has secretly married a second wife (now dead) at Lemnos, and has a daughter by her, who is living at Athens. He agrees with his brother Demipho that Antipho shall marry this daughter. They apply to Phormio, the parasite, who engages to take Phanium off their hands on receiving a dowry of thirty minae. Meanwhile, Chremes discovers that Antipho's bride, Phanium, is his own daughter. Demipho and Chremes try to get rid of Phormio without paying him the thirty minae (Scene 2). Phormio tells the whole story to Nausistrata, the wife of Chremes.]

DEMIPHO, GETA, PHAEDRIA.

De. Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?

Nec meum imperium: ac mitto imperium: non simultatem meam

Revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta

Monitor! Ge. Vix tandem. De. Quid mihi dicent aut quam causam reperient?

* Scenes I. and II. may be taken together, or II. alone.

Demiror. Ge. Atqui repperi iam: aliud cura. De. An hoc dicet mihi:

'Invitus feci. Lex coegit'? audio, fateor. Ge. Places.

De. Verum scientem, tacitum, causam tradere advorsariis,

Etiamne id lex coegit? Ph. Illud durum. Ge. Ego expediam: sine.

De. Incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi optigit: Ita sum irritatus, animum ut nequeam ad cogitandum instituere.

Quamobrem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume

Meditari secum oportet, quo pacto advorsam aerumnam ferant.

Pericla, damna peregre rediens semper secum cogitet

Aut fili peccatum aut uxoris mortem aut morbum filiae,

Communia esse haec, nequid horum umquam accidat animo novom:

Quicquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.

Ge. O Phaedria, incredibilest quantum erum ante eo sapientia.

20

30

40

50

Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, erus si redierit:

Molendumst in pistrino, vapulandum, habendae compedes,

Opus ruri faciundum: horum nil quicquam accidet animo novom.

Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.

Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui?

De. Phaedriam mei fratris video filium mi ire obviam.

Ph. Mi patrue, salve. De. Salve: sed ubist Antipho?

Ph. Salvom venire- De. Credo: hoc responde mihi.

Ph. Valet, hic est: sed satin omnia ex sententia?

De. Vellem quidem. Ph. Quid istuc est? De. Rogitas, Phaedria?

Bonas me absente hic confecistis nuptias. Ph. Eho, an id succenses nunc illi? Ge. O artificem probum!

De. Egon illi non succenseam? ipsum gestio

Dari mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat Lenem patrem illum factum me esse acer.

rumum.

Ph. Atqui nil fecit, patrue, quod succenseas. De. Ecce autem similia omnia: omnes congruont:

Unum cognoris, omnis noris. Ph. Haud itast. De. Hic in noxiast, ille ad dicendanı causam adest:

Quom illest, hic praestost: tradunt operas

mutuas.

Ge. Probe horum facta imprudens depinxit

senex.

De. Nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.

Ph. Si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,

Ex qua re minus rei foret aut famae temperans,
Non causam dico quin quod meritus sit ferat.
Sed siquis forte malitia fretus sua
Insidias nostrae fecit adulescentiae
Ac vicit, nostran ea culpast an iudicum,
Qui saepe propter invidiam adimunt diviti
Aut propter misericordiam addunt pauperi?
Ge. Ni nossem causam, crederem vera hunc
loqui.

De. An quisquam iudex est, qui possit

noscere

Tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,
Ita ut ille fecit? Ph. Functus adulescentulist
Officium liberalis: postquam ad iudices
Ventumst, non potuit cogitata proloqui:
Ita eum tum timidum illic obstupefecit pudor.
Ge. Laudo hunc: sed cesso adire quam
primum senem?

Ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. De.
Oh,

Bone custos, salve, columen vero familiae,

Quoi commendavi filium hinc abiens meum.

Ge. Iamdudum te omnis nos accusare audio Immerito, et me horunc omnium immeritis

sumo:

Nam quid me in hac re facere voluisti tibi? Servom hominem causam orare leges non sinunt,

Neque testimoni dictio est. De. Mitto omnia.
Do istuc imprudens timuit adulescens': sino
'Tu servo's': verum si cognatast maxume,
Non fuit necesse habere: sed id quod lex
iubet,

Dotem daretis; quaereret alium virum.
Qua ratione inopem potius ducebat domum?
Ge. Non ratio, verum argentum deerat. De.
Sumeret

Alicunde. Ge. Alicunde? nil est dictu facilius.
De. Postremo si nullo alio pacto, faenore.
Ge. Hui, dixti pulchre: siquidem quisquam
crederet

Te vivo. De. Non, non sic futurumst: non potest.

Egon illam cum illo ut patiar nuptam unum

diem?

[blocks in formation]

Ph. Itane patris ais conspectum veritum hinc abiisse? Ge. Admodum.

Ph. Phanium relictam solam? Ge. Sic. Ph. Et iratum senem?

Ge. Oppido. Ph. Ad te summa solum, Phormio, rerum redit:

Tute hoc intristi: tibi omnest exedendum: accingere.

Ge. Opsecro te. Ph. Si rogabit- Ge. In te spes est. Ph. Eccere,

Quid si reddet? Ge. Tu impulisti. Ph. Sic opinor. Ge. Subveni.

Ph. Čedo senem: iam instructa sunt mi in

corde consilia omnia.

Ge. Quid ages? Ph. Quid vis, nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc Antiphonem eripiam atque in me omnem iram derivem senis?

Ge. O vir fortis atque amicus! Verum hoc saepe, Phormio,

Vereor, ne istaec fortitudo in nervum erumpat denique. Ph. Ah,

[blocks in formation]

Ph. Idque ad vos venio nuntiatum, Demipho, Paratum me esse: ubi voltis, uxorem date. Nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit, Postquam tantopere id vos velle animum advorteram.

De. At hic dehortatus est me, ne illam tibi darem :

'Nam qui erit rumor' inquit, 'id si feceris? Olim quom honeste potuit, tum non est data: Nunc viduam extrudi turpest:' ferme eadem

omnia

Quae tute dudum coram me incusaveras. Ph. Satis superbe illuditis me.

Ph. Rogas?

De. Qui?

Quia ne alteram quidem illam potero ducere: Nam quo redibo ore ad eam quam contempserim?

Ch. Tum autem Antiphonem video ab sese amittere

Invitum eam' inque. De. Tum autem video filium

Invitum sane mulierem ab se amittere.
Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi
Argentum rursum iube rescribì, Phormio.
Ph. Quodne ego discripsi porro illis quibus
debui?

De. Quid igitur fiet? Ph. Si vis mi uxorem dare,

Quam despondisti, ducam: sin est ut velis Manere illam apud te, dos hic maneat, Demipho.

Nam non est aequom me propter vos decipi, Quom ego vostri honoris causa repudium alterae

Remiserim, quae dotis tantundem dabat.

De. In' in malam rem cum istac magnificentia,

Fugitive? etiam nunc credis te ignorarier, Aut tua facta adeo? Ph. Irritor. De. Tune hanc duceres,

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »