Imágenes de páginas
PDF
EPUB

60

о

Str. Quae te mala crux agitat? quid tibi mecumst commerci, senex?

Quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?

Euc. Verberabilissume, etiam rogitas? non fur, sed trifur.

Str. Quid tibi surrupui? Euc. Redde huc sis. Str. Quid tibi vis reddam? Euc. Rogas?

Str. Nil equidem tibi abstuli. Euc. At illud quod tibi apstuleras cedo. Str. Ecquid agis? Str. Quid agam? Euc. Auferre non potes. Str. Quid vis tibi? Euc. Pone. Str. Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.

Euc. Pone hoc sis: aufer cavillam: non ego

[blocks in formation]

Euc. Mane, mane: quis illic est qui hic intus alter erat tecum simul?

Perii hercle: ille nunc intus turbat. Hunc si amitto, hinc abierit.

Postremo hunc iam perscrutavi: nil habet. Abi quo lubet.

Iuppiter te dique perdant. Str. Haud male agit hic gratias.

Euc. Ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.

Fugin hinc ab oculis? abin hinc an non? Str. Abeo. Euc. Cave sis revideam.

[Exit. Str. Emortuom ego me mavelim leto malo

[blocks in formation]

Quid est? quid ridetis? novi omnes: scio fures esse hic compluris,

Qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.

Em, nemo habet horum? occidisti. Dic igitur si quis habet. Nescis?

Heu me miserum: misere perii: male perditus, pessume ornatus eo.

Tantum gemiti et mali maestitiaeque hic dies mi optulit,

Famem et pauperiem: perditissumus ego sum omnium

In terra.

Nam quid mi opust vita, qui tantum auri perdidi

Quod concustodivi sedulo? Egomet me defraudavi,

Animumque meum geniumque meum:

ergo alii laetificantur

Meo malo et damno: pati nequeo.

nunc

10

[blocks in formation]

[Philocrates of Elis and his slave Tyndarus, having been captured in a war with Actelia, are sold to Hegio, an Aetolian. They exchange names and characters. Philocrates (the supposed Tyndarus), is sent to Elis to effect the exchange of Philocrates for Philopolemus, Hegio's son, who is a prisoner in Elis. Aristophontes, another Elcan prisoner, recog nises Tyndarus, and explains the mistake to Hegio. Tyndarus turns out to be Hegio's younger son Paegnium, who was kidnapped as a child by Hegio's slave Stalagmus, given by him to Philocrates as a playmate.]

MISER homost, qui ipsus sibi quod edit quaerit et id aegre invenit.

Set illest miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit.

Ille miserrumus est, qui, quom êsse cupit, tum quod edit non habet.

Nam hercle ego huic die, si liceat, oculos ecfodiam lubens;

Ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi. Neque ieiuniosiorem nec magis ecfertum fame Vidi nec quoi minus procedat quidquid facere

occeperit:

Ita venter gutturque resident esurialis ferias. Ilicet parasiticae arti maxumam in malam

[blocks in formation]

Neque me rident. Ubi cenamus [hodie]?' inquam atque illi abnuont.

Dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,

Quibus solebam menstrualis epulas ante apiscier:

Nemo ridet. Scivi extemplo rem de compecto geri.

Ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier,

Saltem, si non arriderent, dentis ut restringerent. Abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier. Pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios:

[blocks in formation]

Is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem Meo arbitratu dent, quom sic egero. Nunc ibo ad portum hinc. spes cenatica:

Est illi mi una

Si ea decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.

II. ACT III.—Scenes 3, 4. (518-657).

TYNDARUS, HEGIO, ARISTOPHONTES, LORARII.

NUNC illut est, quom me fuisse quam esse nimio mavelim:

Nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.

Hic illest dies, quom nulla vitae meae salus sperabilist:

Neque auxilium mist neque adeo spes, quae hunc mi aspellat metum:

I

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Qui convincas. Set quaeso hercle agedum aspice ad me. Ty. Em. Ar. Dic modo,

Ten negas tu Tyndarum esse? Ty. Nego ego. Ar. Tun te Philocratem

Esse ais? Ty. Ego vero inquam. Ar. Tune huic credis? He. Plus quidem quam tibi. Nam ille quidem, quem tu esse hunc memoras, hodie hinc abiit Alidem

Ad patrem huius. Ar. Quem patrem, qui servos est? Ty. Et tu quidem Servos es, liber fuisti: et ego me confido fore, Si huius huc reconciliasso in libertatem filium. Ar. Quid ais, furcifer? tun te esse natum memoras liberum?

Ty. Non equidem me Liberum, set Philocratem esse aio. Ar. Quid est? Ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit. Nam is est servos ipse neque praeter se um. quam ei servos fuit.

Ty. Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,

Omnis inveniri similis tui vis: non mirum facis : Est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.

40

50

60

[blocks in formation]

He. Quid, si ego hunc nunc comprehendi iusserim? Ty. Sapias magis.

Ar. Crucior lapidem non habere me, ut illi mastigiae

Cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.

Ty. Audin lapidem quaeritare? Ar. Solus te solum volo,

Hegio. He. Istinc loquere, siquid vis, procul: tamen audiam.

Ty. Namque edepol si adbites propius, os
denasabit tibi

Mordicus. Ar. Neque pol me insanum,
Hegio, esse creduis,

90 Neque fuisse umquam neque esse morbum, quem istic autumat.

Verum siquid metuis a me,

iube me vinciri:

volo, Dum istic itidem vinciatur. Ty. Immo enimvero, Hegio,

Istic qui volt vinciatur. Ar. Tace modo: ego te, Philocrates

False, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. Quid mi abnutas? Ty. Tibi ego abnuto? Ar. Quid agat, si apsis longius?

He. Quid ais? quid, si adeam hunc insanum? Ty. Nugas: ludificabitur,

Garriet quoi neque pes umquam neque caput

compareat.

Ornamenta apsunt: Aiacem, hunc quom vides, ipsum vides.

He. Nihili facio, tamen adibo. Ty. Nunc

ego omnino occidi,

Nunc ego inter sacrum saxumque sto nec quid 10 faciam scio.

He. Do tibi operam, Aristophontes, siquid est quod me velis.

Ar. Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.

Set primum hoc med expurgare tibi volo, me insaniam

Neque tenere neque mi esse ullum morbum nisi quod servio.

At ita me rex deorum atque hominum faxit
patriae compotem,

Ut istic Philocrates non magis est quam aut
ego aut tu. He. Eho, dic mihi,
Quis illic igitur? Ar. Quem dudum dixi a
principio tibi.

Hoc si secus reperies, nullam causam dico
quin mihi

Et parentum et libertatis aput te deliquio siet. He. Quid tu ais? Ty. Me tuum esse servom et te meum erum. He. Haut istuc rogo.

Fuistin liber? Ty. Fui. Ar. Enimvero non fuit, nugas agit.

Ty. Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri opstitrix,

Qui id tam audacter dicere audes? Ar. Puerum te vidi puer.

Ty. At ego te maiorem video maior: en rusum tibi.

Meam rem non cures, si recte facias: num ego curo tuam?

He. Fuitne huic pater Thensaurochrysonicochrysides?

Ar. Non fuit: neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem. Philocrati Theodoromedes fuit pater. Ty. Pereo probe.

Quin quiescis? i dierectum, cor meum, ac
suspende te:

Tu supsultas, ego miser vix asto prae formidine.
He. Satin istuc mihi exquisitumst fuisse

hunc servom in Alide,

Neque esse hunc Philocratem? Ar. Tam satis quam numquam hoc invenies secus. Set ubi is nunc est? He. Ubi ego minume atque ipsus se volt maxume. Set vide sis. Ar. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.

He. Certon? Ar. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius: Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.

He. Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus

sum miser

Huius scelesti techinis, qui me ut lubitumst ductavit dolis.

He. Set qua faciest tuus sodalis Philocrates? Ar. Dicam tibi:

[ocr errors]

121

Macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis 13 nigris,

Subrufus, aliquantum crispus, cincinnatus

He. Convenit.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »