10 20 30 40 50 V. XXVIII. xliii.-xliv. SCIPIO'S REPLY ET ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse. Cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare, quam ea suspitio-vitio orationis an rei-haud sane purgata est. Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen, tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo, qui, quia super ceteros excellat-quo me quoque niti non dissimulo-, me sibi aequari nolit. Sic senem se perfunctumque et me infra aetatem filii etiam sui posuit, tamquam non longius, quam quantum vitae humanae spatium est, cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. Maximo cuique id accidere animo certum habeo, ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aevi claris viris comparent. Equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non assequi solum velle, sed-bona venia tua dixerim-si possim, etiam exuperare. Illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit, ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem: id enim non eorum modo, quibus inviderimus, sed rei publicae et pene omnis generis humani detrimentum sit. Commemoravit, quantum essem periculi aditurus si in Africam traicerem, ut meam quoque non solum rei publicae et exercitus vicem videretur sollicitus. Unde haec repente cura de me exorta? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus quid ita tum nemo aetatem meam, vim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat? an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt ? an aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est? an cum Karthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? Facile est, post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot 60 70 80 saevas gentes, post receptam totam Hispaniam, ita ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas, tam hercule quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare, quae nunc retinendi mei causa, ut terribilia eadem videantur, verbis extolluntur. Negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus: M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit; neque recordatur, illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae et res egregias primo anno gessisse et, quantum ad Karthaginienses duces attinet, invictum ad ultimum permansisse. Nihil igitur me isto tu exemplo terrueris. Si hoc bello et non priore, si nuper et non annis ante quinquaginta ista clades accepta foret-qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Karthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia, quod possit in hominis unius virtute tantum momenti esse. At etiam Athenienses audiendi sunt temere in Siciliam omisso domi bello transgressi-: cur ergo, quoniam Graecas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius Syracusanum regem, quum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum unde venerat, refers? Sed quid ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis admonere opus est. Multum interest, alienos populere fines an tuos uri exscindi videas: plus animi est inferenti periculum quam propulsanti ad hoc maior ignotarum rerum est terror: bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines aspicias. . . . Hic modo nihil morae sit: una et traiecisse me audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hannibalem et obsideri Karthaginem: laetiores et frequentiores ex Africa expectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis... Habebo, Q. Fabi, parem quem das Hannibalem, sed illum, ego potius traham quam ille me retineat: in sua terra cogam pugnare eum et Karthago praemium 100 victoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella.... Requiescat aliquando vexata tam diu Italia, uratur evasteturque in vicem Africa: castra Romana potius Karthaginis portis immineant quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus: Africa sit reliqui belli sedes illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur. XXI. xliii.-xliv.-'Si, quem animum in alienae sortis exemplo paullo T. MANLIUS TORQUATUS AGAINST REDEEMING THE ROMAN XXII. lx.-'Si tantummodo postulassent''arma tradi iubentem' SCIPIO ADDResses his sPANISH VETERANS (210 B.C.) ΤΟ 20 I. PHARSALIA I. (1-66). LUCAN BELLA per Emathios plus quam civilia campos In sua victrici conversum viscera dextra, Quis furor, o civis, quae tanta licentia ferri, Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta, At nunc semirutis pendent quod moenia tectis annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Hac mercede placent: diros Pharsalia campos Accedant fatis; et quas premit aspera classes Astra petes serus, praelati regia caeli Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe, Sentiet axis onus. Librati pondera caeli Inque vicem gens omnis amet: Pax missa per orbem Ferrea belligeri compescat limina Iani. 60 IO POMPEIUS ADDRESS TO HIS SOLDIERS II. PHARSALIA II. (531-595). Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram. Arsuras in tecta faces, sociusque furoris Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti sospes, Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris, Ut simili causa caderes qua Spartacus hostis. Te quoque si superi titulis accedere nostris Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo: Fervidus haec iterum circum praecordia sanguis Incaluit: disces non esse ad bella fugaces, Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum o Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas : Dux sit in his castris senior, dum miles in illis. Quo potuit civem populus perducere liber, Oceanumque vocans incerti stagna profundi, Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, Angustaque domum terrarum in sede poposcit. Idem ego per Scythici profugum divortia Ponti Indomitum regem, Romanaque fata moranteni, Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi. Pars mundi mihi nulla vacat, sed tota tenetur Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis. Hinc me victorem gelidas ad Phasidos undas Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene: Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis: Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces Heniochi, notique erepto vellere Colchi: Cappadoces mea signa timent, et dedita sacris Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene : Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi. Quod socero bellum, praeter civile, reliqui? 40 50 60 ΤΟ 20 SPEECH OF VOLTEIUS III. PHARSALIA IV. (476-520). Exemplum, Fortuna, paras. Quaecumque per aevum Exhibuit monumenta fides, servataque ferro Caesar ut amissis inter tot milia paucis Hoc damnum clademque vocet. Dent fata ΣΟ LUCRETIUS (95-55 B.C.) DE RERUM NATURA III. (894-911; 1024-1059; 1087-1094). IAM iam non domus accipiet te laeta, neque uxor Optima, nec dulces occurrent oscula nati Una dies infesta tibi tot praemia vitae, Dissolvant animi magno se angore metuque. I. AMORES. II. vi. (1-62). OVID (43 B.C.-18 A.D.) PSITTACUS, eois imitatrix ales ab Indis, THE PARROT Occidit. Exequias ite frequenter, aves. Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis, Et rigido teneras ungue notate genas. Horrida pro maestis lanietur pluma capillis, Pro longa resonent carmina vestra tuba. Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni ? Expleta est annis ista querela suis. Alitis in rarae miserum devertere funus. Magna, sed antiqui causa doloris Itys. Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, Tu tamen ante alios, turtur amice, dole. Plena fuit vobis omni concordia vita, Et stetit ad finem longa tenaxque fides. Quod fuit Argolico iuvenis Phocaeus Orestae, Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, Quid vox mutandis ingeniosa sonis, Quid iuvat, ut datus es, nostrae placui-se puellae? Infelix avium gloria, nempe iaces. Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos, Tincta gerens rubro Punica rostra croco. Non fuit in terris vocum simulantior ales: Illa quidem saeclis vix moritura novem. Psittacus, extremo munus ab orbe datum. Optima prima fere manibus rapiuntur avaris; Implentur numeris deteriora suis. Tristia Phylacidae Thersites funera vidit: Iamque cinis, vivis fratribus, Hector erat. Quid referam timidae pro te pia vota puellae, Vota procelloso per mare rapta noto? Septima lux aderat, non exhibitura sequentem, Et stabat vacua iam tibi Parca colo. Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato: Clamavit moriens lingua 'Corinna, vale!' 30 40 |