ΙΟ 20 30 'Quanti emptae?' 'Parvo.' 'Quanti ergo?' 'Octussibus.' 'Eheu! Quid refert morbo an furtis pereamque rapinis?' Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives Fertur, et hoc moriens pueris dixisse vocatis 'Rex sum.' 'Nil ultra quaero plebeius.' 'Et aequam Rem imperito; ac si cui videor non iustus, inulto Dicere quod sentit permitto.' 'Maxime regum, Di tibi dent capta classem deducere Troia! Ergo consulere et mox respondere licebit?' 'Consule.' 'Cur Aiax, heros ab Achille secundus, Putescit, toties servatis clarus Achivis, Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, Per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?' 'Mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen Et Menelaum una mecum se occidere clamans.' 'Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide gnatam Ante aras, spargisque mola caput, improbe, salsa, Rectum animi servas?'-'Quorsum?'-'Insanus quid enim Aiax Fecit cum stravit ferro pecus? Abstinuit vim Uxore et gnato; mala multa precatus Atridis, Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.' 'Verum ego, ut haerentes adverso littore navis Eriperem, prudens placavi sanguine divos.' 'Nempe tuo, furiose.' 'Meo, sed non furiosus.' "Maior dimidio." "Num tantum?" Cum magis atque Se magis inflaret, “Non, si te ruperis,” inquit, "Par eris." Haec a te non multum abludit imago. Adde poemata nunc; hoc est, oleum adde camino; Quae si quis sanus fecit, sanus facis et tu. Non dico horrendam rabiem.' 'Iam desine.' 80 'Cultum Maiorem censu.' 'Teneas, Damasippe, tuis te.' 'Mille puellarum, puerorum mille furores.' 'O maior tandem parcas, insane, minori!' TOWN AND COUNTRY II. EPISTULARUM I. x. (1-50). Nempe inter varias nutritur silva columnas, Laudaturque domus longos quae prospicit agros. Naturam expellas furca, tamen usque recurret, Et mala perrumpet furtim fastidia victrix. Non qui Sidonio contendere callidus ostro Nescit Aquinatem potantia vellera fucum Certius accipiet damnum propiusque medullis, Quam qui non poterit vero distinguere falsum. 30 Quem res plus nimio delectavere secundae, Mutatae quatient. Si quid mirabere, pones Cogere quam satis est ac non cessare videbor. Imperat aut servit collecta pecunia cuique, Tortum digna sequi potius quam ducere funem. Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, Excepto quod non simul esses, cetera laetus. III. xiv. (1-44). VILICE silvarum et mihi me reddentis agelli, Certemus, spinas animone ego fortius an tu In culpa est animus, qui se non effugit umquam. Credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit Quae tu pulcra putas. Fornix tibi et uncta popina Incutiunt urbis desiderium, video, et quod Quem tenues decuere togae nitidique capilli, 50 1Ο 20 30 SERMONUM I. ix. (1-78).—′ Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos,'- -' Undique concursus. Sic me servavit Apollo.' ΤΟ 20 LIVY (59 B.C.-17 A.D.) SPEECH OF DECIUS TO SOLDIERS IN CAMPANIA (340 B.C.) I. VII. xxxiii. (2-9). Hoc silentium, milites, omisso militari assensu in me audiendo servandum est: ubi sententiam meam vobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis: quae pars maior erit, eo stabitur consilio. Nunc, quae mente agitem, audite. Non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis: virtute cepistis locum, virtute hinc oportet evadatis. Veniendo huc exercitum egregium populo Romano servastis: erumpendo hinc vosmet ipsos servate: digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis. Cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante viderit quam captum a nobis; nos tam paucos, tot ipsi milibus hominum, nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, vallo circumdederit: quem videntem ac vigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est. In eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis necessitatis vestrae index quam consilii auctor sim: neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit, fameque et siti moriendum sit, si plus quam viros ac Romanos decet ferrum timeamus. Ergo una est salus erumpere hinc atque abire: id aut interdiu aut nocte faciamus oportet. Ecce autem aliud minus dubium: quippe si lux expectetur, quae spes est, non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit ut videtis collem? Atqui, si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est; signo secundae vigiliae convenistis, quod tempus mortales sommo altissimo premit: per corpora sopita vadetis, vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi: me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem, quae duxit huc, sequar fortunam. Quibus haec salutaria videntur, agitedum in dextram partem pedibus transite. HANNO. INVECTIVE AGAINST HANNIBAL (218 B.C.) II. XXI. x. (3-13). IUVENEM flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere: mox Karthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus iisdem dis, per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, ius gentium sustulit: hi tamen, unde ne ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ut ad vos venerunt. Res ex foedere repetuntu: publica fraus absit, auctorem culpae et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, quum coeperint, vereor 20 perseverantius saeviant. Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat sed pater ipse Hamilcar-Mars alter, ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex fædere, sicut nunc Sagunto non abstinemus. Vicerunt ergo di hominesque, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex, unde 30 ius stabat, ei victoriam dedit. Karthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet, Karthaginis moenia quatit ariete: Sagunti ruinae falsus utinam vates sim capitibus incident, susceptumque cum Sagun - nostris tinis bellum habendum cum Romanis est Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. Scio meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias: sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec dedendum solum ad piaculum rupti foederis, sed, și nemo deposcit, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accedere neque ille sollicitare quietae civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant, alios, qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant: tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno. 40 50 Q. FABIUS MAXIMUS. ON THE choice of a COMMANDER. (216 B.C.) III.-XXIV. viii. Si aut pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus, in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studiis, quae in campum ad mandandos quibus velitis honores affertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis: sed cum in hoc bello, in hoc hoste, numquam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, eadem vos cura, qua in aciem armati desto cenditis, inire suffragium ad creandos consules decet, et sibi sic quemque dicere 'Hannibali imperatori parem consulem nomino.' . . . Quemadmodum pedites equitesque optamus ut validiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus. Cum, qui est summus in civitate dux, eum legerimus, tamen repente lectus in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis, quo minus ita omnia gerat administretque ut tempora postulabunt belli: nobis autem in apparatu ipso ac tantum incohantibus res annus circumagitur. Quilibet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest: ubi saeva orta tempestas est, ac turbato mari rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est. Non tranquillo navigamus, sed iam aliquot procellis submersi paene sumus: itaque quis ad gubernacula sedeat, summa cura providendum ac praecavendum vobis est. Ego magnopere moneo suadeoque, eodem animo quo, si stantibus vobis in aciem armatis repente deligendi duo imperatores essent, quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis, quibus sacramento liberi vestri dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum tutela atque cura militent. Lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla, sed ad praecavendas similes clades documento sunt. 30 40 Q. FABIUS MAXIMUS. AGAINST PUTTING SCIPIO IN COMMAND. (205 B.C.) IV.-XXVIII. xl.-xlii. SCIO multis vestrum videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi et frustra habiturum orationem, qui tamquam de integra re de Africa provincia sententiam dixerit. . . . Atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse: unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adolescentes sane appellent, dum ne paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo aspectu consilia semper visa, mea usu meliora ; alterius, obtrectationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis. 10 20 30 40 50 60 70 A qua suspitione si me neque vita acta et mores mei, neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae vindicat, ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet. Quae enim mihi aemulatio cum eo esse potest, qui ne filio quidem meo aequalis sit?. Cum consul te ea gloria, quae parta est, vivendum atque moriendum est: vincere ego prohibui Hannibalem, ut a vobis, quorum vigent nunc vires, etiam vinci posset. [Illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam pluris faciam: quamquam, si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset, ex quo victo nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret, et si id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse ereptum videri posset. Cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum, qui tot funerum tot cladium nobis causa fuit, tu Italia expuleris?]... Quin igitur ad hoc accingeris, nec per istos circumitus, ut, quum in Africam traieceris, secuturum illuc Hannibalem speres, potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis? egregiam istam palmam belli Punici patrati petis:-hoc et natura prius est, tua cum defenderis, aliena ire oppugnatum: pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur. [Si utrumque tuo ductu auspicioque Hannibale fieri potest, hic victo illic Karthaginem expugna: si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior quum maior clariorque, tum causa etiam insequentis fuerit. Nam nunc quidem, præterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest, praeterquam quod, unde classes tueamur, unde commeatibus sufficiamus praebendis, nihil reliqui est-quid ? periculum tandem quantum adeatur, quem fallit?] P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret-: quid, si-quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt― victor Hannibal ire ad urbem perget? tum demum te consulem ex Africa sicut Q. Fulvium a Capua arcessemus? . . . Dies me deficiat, si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare velim: Athenienses prudentissima civitas bello domi relicto, auctore aeque impigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum afflixerunt:-externa et nimis antiqua repeto: Africa eadem ista et M. Atilius, ... insigne utriusque fortunae exemplum, nobis documento sint. Ne tibi, P. Corneli, quum ex alto Africam conspexeris, ludus et iocus fuisse Hispaniae tuae videbuntur! quid enim simile?... neque ea elevo, nullo tamen modo Africo bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostrae apertus, non ager pacatus, non civitas socia, non rex amicus, non consistendi non procedendi copia — quacumque circumspexeris, hostilia omnia atque infesta. [An Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum: non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit ut, quum operae pretium sit, cum mercede magna fallat. Numidis tu credere potes, defectionem militum tuorum expertus? et Syphax et Masinissa se quam Karthaginienses malunt potentes in Africa esse, Karthaginienses quam quemquam alium. Nunc illos aemulatio inter se et omnes causae certaminum acuunt, quia procul externus metus est: ostende Romana arma et exercitum alienigenam: velut ad commune restinguendum incendium concurrent.] Aliter iidem illi Karthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriae, templa deum, aras et focos I defendent, cum euntes in proelium pavida prosequitur coniunx et parvi liberi occursabunt. Patere nos omnia, quae prospera tibi ac populi Romani imperio evenere, tuo consilio assignare, adversa casibus incertis belli et fortunae delegare: quo melior fortiorque es, eo magis talem praesidem sibi patria atque universa Italia retinet: non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse, quippe qui prae te feras eam tibi I causam traiciendi in Africam esse, ut Hannibalem eo trahas: sive hic igitur sive illic, cum Hannibale est tibi futura res • quod istud consilium est ibi malle decernere, ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum tot proeliis et iam diuturna et gravi militia fessum pugnandum sit? quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit, reputa: ille consul profectus in Hispaniam, 12 ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret, in Italiam ex provincia rediit: tu, cum Hannibal in Italia sit, relinquere Italiam paras, non quia rei publicae id utile sed quia tibi amplum et gloriosum censes esse, sicut cum provincia et exercitu relicto sine lege sine senatus consulto duabus navibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti. Ego, patres conscripti, P. Cornelium rei publicae 13 nobisque, non sibi ipsi privatim creatum consulem existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules, quo terrarum velint, traiciant. |