Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VIRO OPTIMO ET PRÆSTANTISSIMO

P. DUBOIS

OLIM NANNETUM IN PUBLICIS COMITIIS LEGATO

UNIVERSITATIS REGIE CONSILIARIO

SCHOLE NORMALIS RECTORI

GRATISSIMI ET REVERENTISSIMI ANIMI PIGNUS

D. D. D.

[blocks in formation]

Erunt fortasse qui, conspecto primum hujus dissertatiunculæ titulo, auctorem intempestivæ et vanæ curiositatis suspectum habebunt, metuentque simile aliquid argutis illis commentationibus, quibus, ut aliquid inauditum proferant, novas et insolentes quasdam magnos viros admirandi rationes dispiciunt critici, vel fingunt, illos quasi ad nova munera etiamsi invitos vocant, et lurbæ hianti Virgilium philosophum, Homerum politicum, Eschylum et Sophoclem rerum græcarum scriptores, exhibent. Quisquis autem cum Bacono consuetudinem aliquam habuerit, meliorem, spero, de hujus libelli materia concipiet opinionem Is est enim Verulamius, qui ad Musas nulla violentia,

immo sponte ac libens trahi possit. Scilicet, cum ille instituerit intellectum humanum ad res suas melius

procurandas incitare, et universum illius fundum perlustrare ipse aggressus sit, eorum more, qui, prædium perambulando, locorum naturam et conditionem notant, et meliores colendi modos, et qua arte fines ipsi prolatentur, docent; quamvis tantum opus exsequendo, non pariter omnibus, quas invisit, regionibus immoratus sit, et potissimum philosophiæ et scientiarum scopum et fines, præsentem statum, defectus et futura incrementa perspexerit; tamen, ut propositum adimpleret, ipsas liberales artes et pleraque honestorum studiorum recolere debuit, eaque recolendo, unde proficiscerentur, et quo tenderent, et quibus adminiculis ulterius provehi possent, indicare. Adde Baconum ingenio ita ubere atque agili esse, ut, vel cum gravissimos ex philosophia aut rerum naturæ scientia locos tractat, non semper rectissimi et arctissimi ordinis filum teneat, sed solutiori methodo utatur, ac sæpe per liberos digressus circuitusque procedat ad calcem, multa et diversa cursim intuens, et quasi rapida et vivida face collustrans. Inde exstitit illa baconiani operis, quamvis non ad finem perducti, amplitudo; inde illa multo locupletior, quam vulgo creditur, varietas. Subtilis judicii vir, qui olim, ea Facultate

sedente, philosophiam Baconi scite exposuit et callide impugnavit, sic locutus est de illo : « Magnus opinator « est Verulamius, vixque ullam rem invenias, de qua << sententiam non dixerit (1). » Nihil verius dici potuit, modo malignitatis sensum, qui iis verbis subest, removeris, et quod non sine contemptu aliquo dictum est commode audiveris.

Est igitur quod ex Bacono aliud sumenti, quam philosophicæ disceptationis argumentum, ignoscatur. Ego quidem miror quod, apud nos, cum tali viro tanquam cum Cartesio, aut Kantio, aut uno ex iis, qui in mera philosophia toti versati sunt, semper ad hanc diem actum sit. Quotiescumque disseritur de Bacono, laudatur aut impetitur in eo metaphysicus, vel physicus, vel logices auctor: inquiritur quid de Deo, quid de anima humana docuerit; an hujus naturam scrutando, satis eam a sensibus segregaverit (2); vel quæ sit novæ, quam naturæ rerum interpretibus et domitoribus porrexit, methodi vis et virtus, ambigitur (3). De his et similibus magnæ circa eum conseruntur li

(1) F. Huet, De Baconi Verulamii philosophia. Paris. 1838. (2) V. C. de Rémusal, Bacon, sa vie, son temps, sa philosophie, p. 260 et seq.

(3) V. Jos. de Maistre, Examen de la philosophie de Bacon, t. I, p. 33 et seq.

« AnteriorContinuar »