Imágenes de páginas
PDF
EPUB

putrefactionum, unde animalcula generantur, notandæ

sunt.

Atque consensus corporum principalium erga subordinata sua (tales enim ii possint censeri quos notavimus) satis in aperto sunt. Quibus addi possunt sensuum consensus erga objecta sua. Qui consensus cum manifestissimi sint; bene notati et acriter excussi, etiam aliis consensibus qui latent magnam præbere possint lucem.

At interiores corporum consensus et fugæ, sive amicitiæ et lites (tædet enim nos fere vocabulorum sympathiæ et antipathiæ, propter superstitiones et inania), aut falso ascriptæ, aut fabulis conspersæ, aut per neglectum raræ admodum sunt. Etenim si quis asserat inter vineam et brassicam esse dissidium, quia juxta sata minus læte proveniunt, præsto ratio est: quod utraque planta succulenta sit et deprædatrix, unde al

rule. By these the excessive rigour of their way of life was checked, which was done in obedience to the Pope, and in consequence of the deaths of fourteen monks in a single week at Feüillans. These constitutions were ratified in 1595. Assuming, of which there seems no doubt, that the Folitani of Bacon are the Feuillans, I may remark that the latinised form of Feüillans used is Fuliensis, as an adjective; the proper style of the society being "Congregatio Cistertiomonastica B. Mariæ Fuliensis." I have not seen the work of Morotius to which Helyot, from whom the preceding account is taken, refers; but in that of C. Henrique, also mentioned by Helyot, I do not find any authority for Folitani. It is probable that Bacon's chief information on the subject was gathered orally during his residence in France, before the Feüillans had ceased from their first love. The expres sion "ordo. . . fere evanuit" must be taken to mean that the severe rule that they had at first was given up. See Helyot, Hist. des Ordres Monastiques, ivme partie, c. 38. Spondanus, An. 1586, iv. For some particulars of the early history of the Abbey of Feüillans, and especially for the will of Jean de la Barrière, see Voyage Littéraire de deux Bénédictins, ii. p. 16. 1 On account apparently of this enmity between the vine and the cabbage, the latter was thought to prevent intoxication. See Lemmius, De occultis naturæ miraculis, ii. 17. On the subject of similar enmities, see the same work, iv. 10.; or 'Cardan's treatise, De rerum varietate, and particularly the Theatrum sympatheticum.

tera alteram defraudat. Si quis asserat esse consensum et amicitiam inter segetes et cyaneum, aut papaver sylvestre, quia herbæ illæ fere non proveniunt nisi in arvis cultis: debuit is potius asserere dissidium esse inter ea, quia papaver et cyaneus emittuntur et creantur ex tali succo terræ qualem segetes reliquerint et repudiaverint; adeo ut satio segetum terram præparet ad eorum proventum. Atque hujusmodi falsarum ascriptionum magnus est numerus. Quoad fabulas vero, illæ omnino sunt exterminandæ. Restat tenuis certe copia eorum consensuum, qui certo probati sunt experimento; quales sunt magnetis et ferri, atque auri et argenti vivi, et similium. At in experimentis chymicis circa metalla inveniuntur et alii nonnulli observatione digni. Maxima vero frequentia eorum (ut in tanta paucitate) invenitur in medicinis nonnullis, quæ ex proprietatibus suis occultis (quas vocant) et specificis, respiciunt aut membra, aut humores, aut morbos, aut quandoque naturas individuas. Neque omittendi sunt consensus inter motus et affectus lunæ et passiones corporum inferiorum, prout ex experimentis agriculturæ, nauticæ, et medicinæ, aut alias cum delectu severo et sincero colligi et recipi possint. Verum instantiæ universæ consensuum secretiorum quo magis sunt infrequentes, eo majori cum diligentia sunt inquirendæ, per traditiones, et narrationes fidas et probas; modo hoc fiat absque ulla levitate, aut credulitate, sed fide anxia et quasi dubitabunda. Restat consensus corporum modo operandi tanquam inartificialis, sed usu polychrestus, qui nullo modo omittendus est, sed sedula observatione investigandus. Is est coitio sive unio corporum, proclivis aut difficilis, per compositionem, sive appositionem simplicem. Etenim corpora nonnulla fa

cile et libenter commiscentur et incorporantur, alia autem ægre et perverse: veluti pulveres melius incorporantur cum aquis; calces et cineres, cum oleis; et sic de similibus. Neque tantum sunt colligendæ instantiæ propensionis aut aversionis corporum erga misturam, sed etiam collocationis partium, et distributionis, et digestionis, postquam commista sint; denique et prædominantiæ post misturam transactam.

Superest ultimo loco ex modis septem operandi, septimus et postremus; operatio scilicet per alternationem et vicissitudines priorum sex; de quo antequam in singulos illos paulo altius fuerit inquisitum, tempestivum non foret exempla proponere. Series autem sive catena hujusmodi alternationis, prout ad singula effecta accommodari possit, res est et cognitu maxime difficilis, et ad opera maxime valida. Summa autem detinet et occupat homines impatientia hujusmodi tam inquisitionis, quam praxeos; cum tamen sit instar fili labyrinthi, quoad opera majora. Atque hæc sufficiant ad exemplum Polychresti.

LI.

Inter Prærogativas Instantiarum, ponemus loco vicesimo septimo atque ultimo Instantias Magicas. Hoc nomine illas appellamus, in quibus materia aut efficiens tenuis aut parva est, pro magnitudine operis et effectus qui sequitur; adeo ut etiamsi fuerint vulgares, tamen sint instar miraculi; aliæ primo intuitu, aliæ etiam attentius contemplanti. Has vero natura ex sese subministrat parce; quid vero factura sit sinu excusso, et post inventionem Formarum, et Processuum, et Schematismorum, futuris temporibus apparebit. At ista effecta Magica (quantum adhuc conjicimus) fiunt tri

bus modis: aut per multiplicationem sui, ut in igne, et venenis, quæ vocant specifica; necnon in motibus, qui transeunt et fortificantur de rota in rotam; aut per excitationem sive invitationem in altero, ut in magnete, qui excit acus innumeras, virtute nullatenus deperdita aut diminuta; aut in fermento, et hujusmodi; aut per anteversionem motus, ut dictum est de pulvere pyrio, et bombardis, et cuniculis: quorum priores duo modi indagationem consensuum requirunt; tertius, mensuræ motuum. Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut vocant), et transponendi subtiliores materiæ schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia. Quemadmodum autem in solidis et veris aspiramus ad ultima et summa; ita vana et tumida perpetuo odimus, et quantum in nobis est profligamus.

LII.

Atque de Dignitatibus sive Prærogativis Instantiarum hæc dicta sint. Illud vero monendum, nos in hoc nostro Organo tractare logicam, non philosophiam. Sed cum logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris), sed naturam revera persecet, et corporum virtutes et actus, eorumque leges in materia determinatas inveniat; ita ut non solum ex natura mentis, sed ex natura rerum quoque hæc scientia emanet; mirum non est, si ubique naturalibus contemplationibus et experimentis, ad exempla artis nostræ, conspersa fuerit et illustrata. Sunt autem (ut ex iis quæ dicta sunt patet) Prærogativæ

Intantiarum numero 27; nominibus, Instantiæ Solitariæ Instantiæ Migrantes: Instantiæ Ostensivæ : Instantiæ Clandestinæ : Instantiæ Constitutivæ : Instantiæ Conformes: Instantiæ Monodicæ: Instantiæ Deviantes: Instantiæ Limitaneæ: Instantiæ Potestatis: Instantiæ Comitatus et Hostiles: Instantiæ Subjunctivæ : Instantiæ Fœderis: Instantiæ Crucis: Instantiæ Divortii: Instantiæ Januæ: Instantia Citantes: Instantiæ Viæ: Instantiæ Supplementi: Instantiæ Persecantes: Instantiæ Virgæ: Instantiæ Curriculi: Doses Naturæ: Instantiæ Luctæ : Instantiæ Innuentes: Instantiæ Polychrestæ: Instantiæ Magicæ. Usus autem harum instantiarum, in quo instantias vulgares excellunt, versatur in genere aut circa partem informativam; aut circa operativam; aut circa utramque. Atque quoad informativam, juvant illæ aut sensum, aut intellectum. Sensum, ut quinque Instantiæ Lampadis: Intellectum, aut accelerando Exclusivam Formæ, ut Solitariæ; aut angustiando et propius indicando Affirmativam Formæ, ut Migrantes, Ostensivæ, Comitatus, cum Subjunctivis; aut erigendo intellectum, et ducendo ad genera et naturas communes; idque aut immediate, ut Clandestina, Monodicæ, Fœderis; aut gradu proximo, ut Constitutivæ ; aut gradu infimo, ut Conformes; aut rectificando Intellectum a consuetis, ut Deviantes; aut ducendo ad Formam Magnam, sive Fabricam Universi, ut Limitaneæ; aut cavendo de Formis et causis falsis, ut Crucis et Divortii. Quod vero ad Operativam attinet; illæ practicam aut designant; aut mensurant; aut sublevant. Designant aut ostendendo a quibus incipiendum, ne actum agamus, ut Instantiæ Potestatis; aut ad quid aspirandum, si

1 That is, the constitution (or cosmos) of the universe.

« AnteriorContinuar »