Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XIV.

Quam inopes simus historiæ quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, præterquam quod loco his toriæ probatæ et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiæ fidei et auctoritatis nota), sæpenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.

XV.

Atque opus et officium harum trium tabularum, Comparentiam Instantiarum ad Intellectum vocaro consuevimus. Facta autem Comparentia, in opero ponenda est ipsa Inductio. Invenienda est enim super Comparentiam omnium et singularum Instantiarum natura talis, quæ cum natura data perpetuo adsit, absit, atque crescat et decrescat; sitque (ut superius dictum est) limitatio naturæ magis communis. Hoc si mens jam ab initio facere tentet affirmative (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda; nisi libeat (scholarum more) pugnare pro falsis. Ea tamen proculdubio erunt meliora aut praviora pro facultate et robore intellectus qui operatur. At omnino Deo (Formarum inditori et opifici) aut fortasse angelis et intelligentiis competit Formas per affirmationem immediate nosse, atque ab initio contemplationis.2 Sed certe supra hominem

1 That is, a particular case of a more general nature. The force of the last clause may be thus illustrated: If all bodies were more or less luminous accordingly as they were more or less hot, the luminous and the hot would be concomitantia, but neither would be the form of the other. [See General Preface, § 8.-J. S.]

2 It was, I apprehend, the received doctrine, that whatever knowledge

est; cui tantum conceditur, procedere primo per Negativas, et postremo loco desinere in Affirmativas, post omnimodam exclusionem.

XVI.

Itaque naturæ facienda est prorsus solutio et separatio, non per ignem certe, sed per mentem, tanquam ignem divinum. Est itaque Inductionis veræ opus primum (quatenus ad inveniendas Formas) Rejectio sive Exclusiva naturarum singularum quæ non inveniuntur in aliqua instantia ubi natura data adest, aut inveniuntur in aliqua instantia ubi natura data abest, aut inveniuntur in aliqua instantia crescere cum natura data decrescat, aut decrescere cum natura data crescat. Tum vero post Rejectionem et Exclusivam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) Forma affirmativa, solida et vera et bene terminata. Atque hoc breve dictu est, sed per multas ambages ad hoc pervenitur. Nos autem nihil fortasse ex iis quæ ad hoc faciunt prætermittemus.

XVII.

Cavendum autem est et monendum quasi perpetuo, ne, cum tantæ partes Formis videantur a nobis tribui, trahantur ea quæ dicimus ad Formas eas quibus hominum contemplationes et cogitationes hactenus assue

verunt.

the angelic nature is capable of it attains at once. Thus it is said, “Inferiores substantiæ intellectivæ, scilicet animæ humanæ, habent potentiam intellectivam non completam naturaliter, sed completur in iis successivè per hoc quod accipiunt species a rebus. Potentia vero intellectiva in substantiis spiritualibus superioribus, id est in angelis, completa est per species intelligibiles connaturales: in quantum habent species intelligibiles connaturales ad omnia intelligenda quæ naturaliter cognoscere possunt."-S. Thomas, Summa Theol. 1ma, q. 45. a 2.

Primo enim, de Formis copulatis, quæ sunt (ut diximus) naturarum simplicium conjugia ex cursu communi universi, ut leonis, aquilæ, rosæ, auri, et hujusmodi, impræsentiarum non loquimur.1 Tempus enim erit de iis tractandi, cum ventum fuerit ad Latentes Processus et Latentes Schematismos, eorumque inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis concretis.

Rursus vero, non intelligantur ea quæ dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de Formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis aut male determinatis. Nos enim quum de Formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quæ naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt; ut calorem, lumen, pondus; in omnimoda materia et subjecto susceptibili. Itaque eadem res est Forma Calidi aut Forma Luminis, et Lex Calidi sive Lex Luminis; neque vero a rebus ipsis et parte operativa unquam nos abstrahimus aut recedimus. Quare cum dicimus (exempli gratia) in inquisitione Formæ Caloris, rejice tenuitatem, aut tenuitas non est ex Forma Caloris, idem est ac si dicamus potest homo superinducere calorem in corpus densum; aut contra, potest homo auferre aut arcere calorem a corpore tenui.

Quod si cuiquam videantur etiam Formæ nostræ habere nonnihil abstracti, quod misceant et conjungant heterogenea (videntur enim valde esse heterogenea

1 Bacon's principle that the form of any substance may be conceived as a combination of the forms which correspond to each of its qualities is well illustrated by the phrase "formæ copulatæ." The " forma copulata" is the "lex ex quâ corpus individuum edit actus puros." Of this law each section or paragraphus is the "forma alicujus ex naturis simplicibus quæ in eo corpore conjunguntur." I have already remarked on Mr. Wood's rendering of the word "paragraphus" in § 2.

[blocks in formation]

calor cœlestium et ignis; rubor fixus in rosa aut similibus, et apparens in iride aut radiis opalii aut adamantis; mors ex summersione, ex crematione, ex punctura gladii, ex apoplexia, ex atrophia; et tamen conveniunt ista in natura calidi, ruboris, mortis), is se habere intellectum norit consuetudine et integralitate rerum et opinionibus captum et detentum.1 Certissimum enim est ista, utcunque heterogenea et aliena, coire in Formam sive Legem eam quæ ordinat calorem aut ruborem aut mortem; nec emancipari posse potentiam humanam et liberari a naturæ cursu communi, et expandi et exaltari ad efficientia nova et modos operandi novos, nisi per revelationem et inventionem hujusmodi Formarum; et tamen post. istam unionem naturæ, quæ est res maxime principalis, de naturæ divisionibus et venis, tam ordinariis quam interioribus et verioribus, suo loco postea dicetur.

XVIII.

Jam vero proponendum est exemplum Exclusionis sive Rejectionis naturarum, quæ per Tabulas Comparentiæ reperiuntur non esse ex Forma Calidi; illud interim monendo, non solum sufficere singulas tabulas ad Rejectionem alicujus naturæ, sed etiam unam

1 The objection here anticipated has actually been made. It has been said that we cannot be sure that any quality always proceeds from the same cause. And in truth, though the axiom "like causes produce like effects," and vice versâ, seems to be inseparable from the idea of causation, yet the force of the objection remains. For the reference of sensible qualities to outward objects involves a subjective element. The same colour, as referred to a substance as the object in which it resides, is a different thing as it is a fixed colour, or prismatic, or epipolar, &c. They agree, it may be said, in the type of undulation; but viewed as properties of bodies, or with reference to operations on them, they are distinct. And if we could go further into the mechanism of sensation, we should probably recede further both from concrete bodies and from practice.

quamque ex instantiis singularibus in illis contentis. Manifestum enim est ex iis quæ dicta sunt, omnem instantiam contradictoriam destruere opinabile de ForSed nihilominus quandoque, perspicuitatis causa et ut usus tabularum clarius demonstretur, Exclusivam duplicamus aut repetimus.

ma.

Exemplum Exclusiva, sive Rejectionis Naturarum a Forma Calidi.

1. Per radios solis, rejice naturam elementarem.1 2. Per ignem communem, et maxime per ignes subterraneos (qui remotissimi sunt et plurimum intercluduntur a radiis cœlestibus), rejice naturam cœlestem.

3. Per calefactionem omnigenum corporum (hoc est, mineralium, vegetabilium, partium exteriorum animalium, aquæ, olei, aëris, et reliquorum) ex approximatione sola ad ignem aut aliud corpus calidum, rejice omnem varietatem sive subtiliorem texturam

corporum.

4. Per ferrum et metalla ignita, quæ calefaciunt alia corpora nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur, rejice inditionem sive mixturam substantiæ alterius calidi.

5. Per aquam ferventem atque aërem, atque etiam per metalla et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem sive ruborem, rejice lucem aut lumen.

6. Per radios lunæ et aliarum stellarum (excepto sole), rejice etiam lucem et lumen.

7. Per Comparativam ferri igniti et flammæ spiritus vini (ex quibus ferrum ignitum plus habet calidi et

1 This refers to the antithesis, almost fundamental in Peripatetic physics, of the celestial and the elementary. Heat, since the sun's rays are hot, cannot depend on the elemental as contradistinguished from the celestial

nature.

« AnteriorContinuar »