Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Atque hoc genus Idolorum facilius ejicitur, quia per constantem abnegationem et antiquationem theoriarum. exterminari possunt.

At alterum genus perplexum est et alte hærens ; quod ex mala et imperita abstractione excitatur. Exempli gratia, accipiatur aliquod verbum (Humidum, si placet), et videamus quomodo sibi constent quæ per hoc verbum significantur; et invenietur verbum istud Humidum nihil aliud quam nota confusa diversarum actionum, quæ nullam constantiam aut reductionem. patiuntur. Significat enim et quod circa aliud corpus facile se circumfundit; et quod in se est indeterminabile, nec consistere potest; et quod facile cedit undique; et quod facile se dividit et dispergit; et quod facile se unit et colligit; et quod facile fluit et in motu ponitur; et quod alteri corpori facile adhæret, idque madefacit; et quod facile reducitur in liquidum, sive colliquatur, cum antea consisteret. Itaque cum ad hujus nominis prædicationem et impositionem ventum sit, si alia accipias, flamma humida est; si alia accipias, aër humidus non est; si alia, pulvis minutus humidus est; si alia, vitrum humidum est; ut facile appareat istam notionem ex aqua tantum et communibus et vulgaribus liquoribus, absque ulla debita verificatione, temere abstractam esse.

In verbis autem gradus sunt quidam pravitatis et erroris. Minus vitiosum genus est nominum substantiæ alicujus, præsertim specierum infimarum et bene deductarum (nam notio Creta, Luti, bona; Terræ mala); vitiosius genus est actionum, ut Generare, Corrumpere, Alterare: vitiosissimum qualitatum (exceptis objectis sensus immediatis), ut Gravis, Levis, Tenuis, Densi, etc.; et tamen in omnibus istis fieri

non potest, quin sint aliæ notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia.1

LXI.

At Idola Theatri innata non sunt, nec occulto insinuata in intellectum; sed ex fabulis theoriarum et perversis legibus demonstrationum plane indita et recepta. In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis quæ a nobis dicta sunt. Quum enim nec de principiis consentiamus nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio. Id vero bono fit fato, ut antiquis suus constet honos. Nihil enim illis detrahitur, quum de via omnino quæstio sit. Claudus enim (ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam. Etiam illud manifesto liquet, currenti extra viam, quo habilior sit et velocior, eo majorem contingere aberrationem.

Nostra vero inveniendi scientias ea est ratio, ut non multum ingeniorum acumini et robori relinquatur ; sed quæ ingenia et intellectus fere exæquet. Quemadmodum enim ad hoc, ut linea recta fiat aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi manus propria; sin autem adhibeatur regula aut circinus, parum aut nihil; omnino similis est nostra ratio. Licet autem confutationum particularium nullus sit usus, de sectis tamen et generibus hujusmodi theoriarum nonnihil dicendum est; atque etiam paulo post de signis exterioribus, quod se male habeant; et postremo de causis tantæ

1 Here, according to the tripartite distribution of the subject mentioned in aphorism 115, the first of the three Redargutiones ends. The following aphorisms from 61 to 115 contain the two others, Redargutio Philosophiarum and Redargutio Demonstrationum, which are not kept quite separate. The 69th and 70th aphorisms belong especially to the last.-J. S.

infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus; ut ad vera minus difficilis sit aditus, et intellectus humanus volentius expurgetur et Idola di

mittat.

LXII.

Idola Theatri, sive theoriarum, multa sunt, et multo plura esse possunt, et aliquando fortasse erunt. Nisi enim per multa jam sæcula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent, atque etiam politiæ civiles (præsertim monarchiæ) ab istiusmodi novitatibus, etiam in contemplationibus, essent aversæ ; ut cum periculo et detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solum præmio destituti, sed etiam contemptui et invidiæ expositi; complures aliæ proculdubio philosophiarum et theoriarum sectæ, similes illis quæ magna varietate olim apud Græcos floruerunt, introductæ fuissent. Quemadmodum enim super phænomena ætheris plura themata cœli confingi possunt; similiter, et multo magis, super phænomena philosophiæ fundari possunt et constitui varia dogmata. Atque hujusmodi theatri fabulæ habent etiam illud quod in theatro poetarum usu venit, ut narrationes fictæ ad scenam narrationibus ex historia veris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.

In genere autem, in materiam philosophiæ sumitur aut multum ex paucis aut parum ex multis; ut utrinque philosophia super experientiæ et naturalis historiæ nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus quam par est pronunciet. Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt varia et vulgaria, eaque neque certo comperta nec diligenter examinata et pensitata; reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt.

Est et aliud genus philosophantium, qui in paucis experimentis sedulo et accurate elaborarunt, atque inde philosophias educere et confingere ausi sunt; reliqua miris modis ad ea detorquentes.

Est et tertium genus eorum, qui theologiam et traditiones ex fide et veneratione immiscent; inter quos vanitas nonnullorum ad petendas et derivandas scientias a Spiritibus scilicet et Geniis deflexit; ita ut stirps errorum, et philosophia falsa, genere triplex sit: Sophistica, Empirica, et Superstitiosa.

LXIII.

Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit; quum mundum ex categoriis effecerit; animæ humanæ, nobilissimæ substantiæ, genus ex vocibus secundæ intentionis tribuerit; negotium Densi et Rari, per quod corpora subeunt majores et minores dimensiones sive spatia, per frigidam distinctionem Actus et Potentiæ transegerit; motum singulis corporibus unicum et proprium,3 et si participent ex alio motu id aliunde moveri, asseruerit; et innumera alia, pro arbitrio suo, naturæ rerum imposuerit: magis ubique sollic

1 This censure refers to Aristotle's definition of the soul, De Anima, ii. 1., — ἡ πρώτη εντελέχεια σώματος φυσικοῦ ὀργανικού, — in which the word Entelecheia is, as the scholastic commentators remark, assigned as the genus to which the soul is referred.

2 The "frigida distinctio actus et potentia" refers apparently to the Phys. Ausc. iv. c. 5.; where it is said that water is air in potentiâ, and vice versâ. The possibility of their reciprocal transmutation Bacon does not appear to have doubted of. [With reference to this censure of Aristotle, see the preface to the Historia Densi et Rari. — J. S.]

3 "Simplicis corporis simplicem esse motum" is an important principle in Aristotelian physics, as one of the bases on which the system of the universe was made to depend. See, for instance, Melanchthon's Initia Doctr. Physica, p. 41.

itus quomodo quis respondendo se explicet, et aliquid reddatur in verbis positivum, quam de interna rerum veritate; quod etiam optime se ostendit in comparatione philosophiæ ejus ad alias philosophias quæ apud Græcos celebrabantur. Habent enim Homoiomera Anaxagora, Atomi Leucippi et Democriti, Coelum et Terra Parmenidis, Lis. et Amicitia Empedoclis, Resolutio corporum in adiaphoram naturam ignis et Replicatio eorundem ad densum Heracliti, aliquid ex philosopho naturali, et rerum naturam et experientiam et corpora sapiunt; ubi Aristotelis Physica nihil aliud quam dialecticæ voces plerunque sonet; quam etiam in Metaphysicis sub solenniore nomine, et ut magis scilicet realis, non nominalis, retractavit. Neque illud quenquam moveat, quod in libris ejus de animalibus, et in problematibus, et in aliis suis tractatibus, versatio frequens sit in experimentis. Ille enim prius decreverat, neque experientiam ad constituenda decreta et axiomata rite consuluit; sed postquam pro arbitrio suo decrevisset, experientiam ad sua placita tortam circumducit et captivam; ut hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores ejus moderni (scholasticorum philosophorum genus) qui experientiam omnino deseruerunt.

LXIV.

At philosophiæ genus Empiricum placita magis deformia et monstrosa educit, quam Sophisticum aut rationale genus; quia non in luce notionum vulgarium. (quæ licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est. Itaque talis philosophia iliis qui in hujusmodi experimentis quotidie versantur atque ex ipsis phantasiam

« AnteriorContinuar »