Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Tres igitur proponemus Theologiæ Appendices, quæ non de materia per Theologiam informata aut informanda, sed tantummodo de Modo Informationis, tractent. Neque tamen, circa eos tractatus (ut in reliquis consuevimus) vel Exempla subjungemus, vel Præcepta dabimus. Id theologis relinquemus. Sunt enim illa (ut diximus) instar votorum tantum.

1. Prærogativa Dei totum hominem complectitur; nec minus ad Rationem quam ad Voluntatem Humanam extenditur; ut homo scilicet in universum se abneget, et accedat Deo. Quare, sicut Legi Divinæ obedire tenemur, licet reluctetur Voluntas; ita et Verbo Dei fidem habere, licet reluctetur Ratio. Etenim, si ea duntaxat credamus quæ sunt rationi nostræ consentanea, rebus assentimur, non authori; quod etiam suspectæ fidei testibus præstare solemus. At fides illa, quæ Abrahamo imputabatur ad justitiam, de hujusmodi re extitit quam irrisui habebat Sarah; quæ in hac parte imago quædam erat Rationis Naturalis. Quanto igitur mysterium aliquod divinum fuerit. magis absonum et incredibile, tanto plus in credendo exhibetur honoris Deo, et fit victoria Fidei nobilior. Etiam et peccatores, quo magis conscientia sua gravantur, et nihilominus fidem de salute sua in Dei misericordia collocant, eo Deum majore afficiunt honore; omnis autem desperatio Deo pro contumelia est. Quinetiam, si attente rem perpendamus, dignius quiddam est credere quam scire, qualiter nunc scimus. In scientia enim mens humana patitur a sensu, qui a rebus materiatis resilit; in fide autem anima patitur ab anima; quæ est agens dignius. Aliter se res habet in Statu Gloriæ: tunc siquidem cessabit Fides, atque cognoscemus sicut et cogniti

sumus.

Concludamus igitur, Theologiam Sacram ex verbo et oraculis Dei, non ex lumine naturæ aut rationis dictamine, hauriri debere. Scriptum est enim, Cali enarrant gloriam Dei1; at nusquam scriptum invenitur, Cæli enarrant voluntatem Dei. De illa pronunciatur, Ad Legem et Testimonia, si non fecerint secundum verbum istud 2, &c. Neque hoc tenet tantum in grandibus illis mysteriis de Deitate, Creatione, Redemptione ; verum pertinet etiam ad interpretationem perfectiorem legis moralis; Diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos, &c.; ut sitis filii patris vestri qui in cœlis est, qui pluit super

1 Ps. xix. 1.

2 Isaiah, viii. 20.

1

justos et injustos. Quæ certe verba plausum illum merentur, Nec vox hominem sonat. Siquidem vox est quæ lumen naturæ superat. Quinetiam videmus poëtas ethnicos, præsertim cum pathetice loquantur, expostulare non raro cum legibus et doctrinis moralibus (quæ tamen legibus divinis multo sunt indulgentiores et solutiores), ac si naturæ libertati cum malignitate quadam repugnent :

[blocks in formation]

4

Ita Dendamis Indus ad Alexandri nuntios, Se inaudisse quidem aliquid de nomine Pythagoræ et aliorum sapientum e Græcia, et credere illos fuisse viros magnos; vitio tamen illo laborasse, quod scilicet nimia in reverentia et veneratione habuissent rem quampiam phantasticam, quam Legem et Morem vocitabant. Quare nec illud dubitandum, magnam partem legis moralis sublimiorem esse, quam quo lumen naturæ ascendere possit. Veruntamen quod dicitur, habere homines etiam ex lumine et lege naturæ notiones nonnullas Virtutis, Vitii; Justitiæ, Injuriæ; Boni, Mali; id verissimum est. Notandum tamen, Lumen Natura duplici significatione accipi; primo, quatenus oritur ex sensu, inductione, ratione, argumentis, secundum leges cœli ac terræ ; secundo, quatenus animæ humanæ interno affulget instinctu, secundum legem conscientiæ; quæ scintilla quædam est, et tanquam reliquiæ, pristinæ et primitivæ puritatis. In quo posteriore sensu præcipue particeps est anima lucis nonnullæ ad perfectionem intuendam et discernendam legis moralis; quæ tamen lux non prorsus clara sit, sed ejusmodi ut potius vitia quadamtenus redarguat, quam de officiis plene informet. Quare Religio, sive mysteria spectes sive mores, pendet ex Revelatione Divina.

Attamen usus Rationis Humanæ in spiritualibus multiplex sane existit, ac late admodum patet. Neque enim sine causa est, quod Apostolus Religionem appellaverit Rationalem Cultum

1 St. Matth. v. 44. and 45

9 Ovid. Metam. x. 330.

2 Virg. Æn. i. 328.

4 The name of the person of whom this story is told by Plutarch is Dandamis, but wherever Bacon has mentioned it, he spells it as in the text. Dandamis is also mentioned by Arrian, who, however, does not relate this anecdote. We find the same story in Strabo; but the name of the Indian is with him not Dandamis, but Mandanis. See Plut. in Alex. c. 65., and Strabo, 1. xv. In the Temporis Partus Masculus, Bacon speaks of these remarks of Dandamis as one of the exceptions to his general assertion of the worthlessness of the speculations of the philosophers of antiquity.

Dei. Recordetur quis cæremonias et typos veteris legis; fuerunt illæ rationales et significativa, longe discrepantes a caremoniis idolatriæ et magiæ; quæ tanquam surdæ et mutæ erant, nihil docentes plerunque, imo ne innuentes quidem. Præcipue Christiana Fides, ut in omnibus, sic in hoc ipso eminet; quod auream servet mediocritatem circa usum Rationis et Disputationis (quæ Rationis proles est) inter leges Ethnicorum et Mahometi, quæ extrema sectantur. Religio siquidem Ethnicorum fidei aut confessionis constantis nihil habebat; contra, in religione Mahometi, omnis disputatio interdicta est; ita ut altera erroris vagi et multiplicis, altera vafræ cujusdam et cautæ imposturæ, faciem præ se ferat; cum sancta Fides Christiana Rationis usum et Disputationem (sed secundum debitos fines) et recipiat et rejiciat.

Humanæ Rationis usus, in rebus ad Religionem spectantibus, duplex est; alter in explicatione mysterii, alter in illationibus quæ inde deducuntur. Quod ad mysteriorum explicationem attinet, videmus non dedignari Deum ad infirmitatem captus nostri se demittere, mysteria sua ita explicando ut a nobis optime ea possint percipi; atque revelationes suas in rationis nostræ syllepses et notiones veluti inoculando; atque inspirationes ad intellectum nostrum aperiendum sic accommodando, quemadmodum figura clavis aptatur figuræ seræ. Qua tamen in parte, nobis ipsis deese minime debemus; cum enim Deus ipse opera rationis nostræ in illuminationibus suis utatur, etiam nos eandem in omnes partes versare debemus, quo magis capaces simus ad mysteria recipienda et imbibenda: modo animus ad amplitudinem mysteriorum pro modulo suo dilatetur, non mysteria ad angustias animi constringantur.

Quantum vero ad Illationes, nosse debemus, relinqui nobis usum rationis et ratiocinationis (quoad mysteria) secundarium quendam et respectivum, non primitivum et absolutum. Postquam enim Articuli et Principia Religionis jam in sedibus suis fuerint locata, ita ut a rationis examine penitus eximantur, tum demum conceditur ab illis Illationes derivare ac deducere, secundum analogiam ipsorum. In rebus quidem naturalibus hoc Nam et ipsa principia examini subjiciuntur; per Inductionem (inquam) licet minime per Syllogismum; atque eadem illa nullam habent cum ratione repugnantiam, ut ab

non tenet.

1 Romans, xii. 1.

eodem fonte tum primæ propositiones tum mediæ deducantur. Aliter fit in Religione; ubi et primæ propositiones authypostatæ sunt, afque per se subsistentes; et rursus non reguntur ab illa Ratione quæ propositiones consequentes deducit. Neque tamen hoc fit in Religione sola, sed etiam in aliis scientiis, tam gravioribus quam levioribus; ubi scilicet propositiones primariæ Placita sint, non Posita; siquidem et in illis rationis usus absolutus esse non potest. Videmus enim in ludis, puta schaccorum, aut similibus, primas ludi normas et leges mere positivas esse et ad placitum ; quas recipi, non in disputationem vocari, prorsus oporteat; ut vero vincas, et perite lusum instituas, id artificiosum est et rationale. Eodem modo fit et in legibus humanis; in quibus haud paucæ sunt Maxima (ut loquuntur), hoc est, Placita mera Juris, quæ authoritate magis quam ratione nituntur, neque in disceptationem veniunt. Quid vero sit justissimum, non absolute, sed relative (hoc est, ex analogia illarum Maximarum), id demum rationale est, et latum disputationi campum præbet. Talis igitur est Secundaria illa Ratio, quæ in Theologia Sacra locum habet; quæ scilicet fundata est super Placita Dei.

Sicut vero Rationis Humanæ in Divinis usus est duplex, ita et in eodem usu duplex excessus; alter, cum in Modum Mysterii curiosius quam par est inquiritur; alter cum Illationibus æqua tribuitur authoritas ac Principiis ipsis. Nam et Nicodemi discipulus videri possit, qui pertinacius quærat, Quomodo posset homo nasci cum sit senex?1 Et discipulus Pauli neutiquam censeri possit, qui non quandoque in doctrinis suis inserat, Ego, non Dominus; aut illud, Secundum consilium meum. Siquidem Illationibus plerisque stilus iste conveniet. Itaque nobis res salubris videtur et inprimis utilis, si tractatus, instituatur sobrius et diligens, qui de Usu Rationis Humanæ in Theologicis utiliter præcipiat, tanquam Divina quædam Dialectica; utpote quæ futura sit instar opiatæ cujusdam medicinæ, quæ non modo speculationum quibus schola interdum laborat inania consopiat, verum etiam controversiarum furores quæ in Ecclesia tumultus cient nonnihil mitiget. Ejusmodi tractatum inter Desiderata ponimus; et Sophronem, sive de Legitimo usu Rationis Humanæ in Divinis, nominamus.

2. Interest admodum pacis Ecclesiæ, ut fœdus Christianorum

St. John, iii, 4.

2 See 1 Corinth. vii,

VOL. I.

3 н

a Servatore præscriptum, in duobus illis capitibus quæ nonnihil videntur discrepantia, bene et clare explicetur; quorum alterum sic diffinit; Qui non est nobiscum, est contra nos; alterum autem sic; Qui contra nos non est, nobiscum est. Ex his liquido patet esse nonnullos articulos, in quibus qui dissentit extra Foedus statuendus sit; alios vero, in quibus dissentire liceat, salvo Fodere. Vincula enim communionis Christianæ ponuntur, Una Fides, Unum Baptisma, &c.2; non Unus Ritus, Una Opinio. Videmus quoque tunicam Salvatoris inconsutilem extitisse; vestem autem Ecclesiæ versicolorem. Paleæ in arista separandæ sunt a frumento; at zizania in agro non protinus evellenda. Moses, cum certantem reperisset Ægyptium cum Israëlita, non dixit, Cur certatis? sed gladio evaginato Egyptium interfecit. At cum Israelitas duos certantes vidisset, quamvis fieri non potuit ut utrique causa justa contingeret, ita tamen eos alloquitur, Fratres estis, cur certatis ?3 His itaque perpensis, magni videatur res et momenti et usus esse, ut diffiniatur qualia sint illa et quantæ latitudinis, quæ ab Ecclesiæ corpore homines penitus divellant, et a communione fidelium eliminent. Quod si quis putet hoc jampridem factum esse, videat ille etiam atque etiam quam sincere et moderate. Illud interim verisimile est, eum qui pacis mentionem fecerit reportaturum responsum illud Jehu ad nuntium (Nunquid pax est, Jehu?) Quid tibi et paci? Transi, et sequere me; cum non pax, sed partes, plerisque cordi sint. Nobis nihilominus visum est tractatum de Gradibus Unitatis in Civitate Dei, ut salubrem et utilem, inter Desiderata reponere.

3. Cum Scripturarum Sacrarum circa Theologiam informandam tantæ sint partes, de carum Interpretatione inprimis viden

The two passages Bacon refers to are St. Luke, xi 23. (or St. Matth. xii. 30.), and St. Luke, ix. 50. But the former he has not quoted accurately. The words of our version are, "He that is not with me is against me;" while the passage in the ninth chapter is, "He that is not against us is for us."

2 Ephes. iv. 5.

"Sit ergo una fides universæ quæ ubique dilatatur ecclesiæ, tanquam intus in membris, etiamsi ipsa fidei unitas quibusdam diversis observationibus celebratur, quibus nullo modo qued in fide verum est impeditur: omnis enim pulchritudo filiæ regis intrinsecus, illæ autem observationes quæ varie celebrantur in ejus veste intelliguntur. Unde illi dicitur In timbriis aureis circumamicta varietate.""-St. August. Ep. ad Casulan. de jejuniis priscorum. He has elsewhere said, "Desuper texta tunica, quid significat nisi unitatem ?" See his Exp. in Evan. Joan. in c. 3. and other passages. Compare St. Jerome, Pro Libris adversus Jovin. Apolog., where the many-coloured coat of Joseph is expressly mentioned, as well as the passage in the Psalms to which St. Augustin refers.

3 See the second chapter of Exodus.

2 Kings, ix. 19.

« AnteriorContinuar »