Imágenes de páginas
PDF
EPUB

veluti ad lumen obvertens, his subterfugia quærens aut apte ea interpretando eluens; et similia. Itaque de Mutiano, viro sui temporis prudentissimo et ad res gerendas impigerrimo, Tacitus; Omnium, quæ dixerat feceratque, arte quadam ostentator.' Indiget certe res hæc arte nonnulla, ne tædium et contemptum pariat: ita tamen ut Ostentatio quæpiam, licet usque ad vanitatis primum gradum, vitium sit potius in Ethicis quam in Politicis. Sicut enim dici solet de calumnia; Audacter calumniare, semper aliquid hæret2; sic dici possit de jactantia (nisi plane deformis fuerit et ridicula), Audacter te vendita, semper aliquid hæret. Hærebit certe apud populum, licet prudentiores subrideant. Itaque existimatio parta apud plurimos paucorum fastidium abunde compensabit. Quod si ista de qua loquimur sui ostentatio decenter et cum judicio regatur; exempli gratia, si nativum quendam pectoris candorem et ingenuitatem præ se ferat; aut si illis temporibus adhibeatur, vel cum pericula circumstent (ut apud viros militares in bellis), vel cum alii invidia flagrent; aut si verba quæ ad laudes proprias pertinent tanquam aliud agenti excidisse videantur, minimeque vel serio vel prolixe nimis iis insistatur; aut si ita quis se laudibus honestet, ut simul etiam censuris et jocis erga se non abstineat; aut si denique hoc facit non sponte, sed tanquam lacessitus et aliorum insolentiis et contumeliis provocatus; non parvum certe hæc res existimationi hominis cumulum adjicit. Neque sane exiguus est eorum numerus, qui cum natura sint magis solidi et minime ventosi, atque propterea hac arte honori suo velificandi careant, moderationis suæ nonnulla cum dignitatis jactura dant pœnas.

Verum hujusmodi ostentationem Virtutis utcunque aliquis infirmiore judicio et nimium fortasse ethicus improbaverit; illud nemo negarit, dandam saltem esse operam ut virtus per incuriam justo suo pretio non fraudetur, et minoris quam revera est æstimetur. Hæc vero, in virtute æstimanda, pretii diminutio tribus modis solet contingere. Primo, quando quis in rebus gerendis se et operam suam offert et obtrudit, non vocatus aut accersitus; hujusmodi enim officiis remunerationis loco esse solet, si non repudientur. Secundo, quando quis in principio rei gerendæ viribus suis nimium abutitur, et quod

1 "Omnium quæ diceret atque ageret arte quâdam ostentator."-Tac. Hist. ii. 80. 2 This precept seems taken from the advice given by Medius to Alexander's sycophants. He told them to calumniate boldly, "that the wounds they inflicte might heal, but would always leave a scar."-Plut. Quomodo quis discernere, &c.,

sensim erat præstandum uno impetu effundit; id quod rebus bene administratis præproperam conciliat gratiam, in fine autem satietatem inducit. Tertio, quando quis virtutis suæ fructum in laudibus, plausu, honore, gratia, sibi præbitis nimis cito et leviter sentit, atque in iis sibi complacet; de quo prudens habetur monitum; Cave ne insuetus rebus majoribus videaris, si hæc te res parva sicuti magna delectat.1

Defectuum enimvero sedula occultatio minoris haudquaquam momenti est, quam virtutum prudens et artificiosa ostentatio. Defectus autem occultantur et latent maxime triplici quadam industria, et quasi tribus latebris; Cautione, Prætextu, et Confidentia. Cautionem dicimus, quando iis rebus prudenter abstinemus, quibus pares non sumus; ubi contra ingenia audacula et inquieta se facile ingerunt sine judicio rebus quibus non insueverunt, et proinde defectus suos proprios publicant et quasi proclamant. Prætextum dicimus, cum sagaciter et prudenter viam nobis sternimus et munimus, qua benigna et commoda de vitiis et defectibus nostris fiat interpretatio, quasi aliunde provenientibus aut alio tendentibus quam vulgo existimatur. Etenim de latebris vitiorum non male poëta;

Sæpe latet vitium proximitate boni."

Quare, si quem defectum in nobis ipsis perceperimus, opera danda ut personam et prætextum virtutis finitimæ mutuemur, sub cujus umbra lateat. Verbi gratia, tardo gravitas prætexenda, ignavo lenitas, et sic de cæteris. Illud etiam utile, probabilem aliquam causam obtendere et in vulgus spargere, qua adducti ultimas vires nostras promere refugiamus; ut quod non possimus, nolle videamur. Quod ad Confidentiam attinet, impudens certe est remedium, sed tamen certissimum atque efficacissimum; nempe, ut quis ea omnino contemnere et vilipendere se profiteatur, quæ revera assequi non possit: mercatorum prudentium more, quibus solenne est et proprium ut pretium mercium suarum attollant, aliorum deprimant. Est tamen et aliud Confidentiæ genus hoc ipso impudentius; nimirum, perfricta fronte defectus suos etiam opinioni obtrudere et venditare, quasi in iis quibus maxime destituitur se eminere credat; atque ut hoc facilius cæteris imponat, se in iis rebus quibus revera pluri

"Videte ne insueti rerum majorum videamini, si vos parva res sicuti magna delectat."- Rhetor. ad Heren. iv. 4.

2 Vide suprà, p. 677.

mum pollet fingat diffidentem; quemadmodum fieri videmus in poëtis; poëta enim carmina sua recitante, si unum aliquem versiculum non admodum dixeris probandum, audias illico; Atque hic versus pluris mihi constitit, quam reliquorum plurimi. Tum vero alium quempiam versum adducet quasi sibi suspectum, et de eo quid putes sciscitabitur, quem satis norit inter plurimos esse optimum et censuræ minime obnoxium. Ante omnia vero ad hoc quod nunc agitur, ut scilicet specimen sui quis edat coram aliis illustre et jus suum in omnibus retineat, nil magis interesse judico quam ne quis per nimiam suam naturæ bonitatem et suavitatem se exarmet et injuriis et contumeliis exponat; quin potius in omnibus aliquos animi liberi et generosi, et non aculei minus quam mellis intra se gestantis, igniculos subinde emittat. Quæ quidem munita vitæ ratio, una cum prompto et parato ad se a contumeliis vindicandum animo, aliquibus ex accidente imponitur et necessitate quadam inevitabili, propter aliquid infixum in persona aut fortuna sua; veluti fit in deformibus et spuriis et ignominia aliqua muletatis; unde hujusmodi homines, si virtus non desit, fœlices plerunque evadunt.

Quod vero ad se declarandum attinet; id alia res omnino est ab ostentatione sui, de qua diximus. Neque enim ad virtutes aut defectus hominum refertur, sed ad actiones vitæ particulares. Qua in parte nihil invenitur magis politicum, quam ut mediocritas quædam servetur prudens et sana, in sensa animi circa actiones particulares aperiendo aut recondendo. Licet enim profunda taciturnitas, et consiliorum occultatio, et is rerum gerendarum modus qui omnia cæcis et (ut modernæ linguæ potius loquuntur) surdis artibus et mediis operatur, res sit et utilis et mirabilis; tamen non raro evenit, ut (quod dicitur) Dissimulatio errores pariat, qui dissimulatorem ipsum illaqueant. Nam videmus viros politicos maxime omnium insignes, libere et indissimulanter fines quos peterent palam proferre non dubitasse. Sic L. Sylla manifesto præ se tulit, Se omnes mortales vel fœlices vel infœlices fieri cupere, prout sibi essent vel amici vel inimici. Sic Cæsar, cum primum profectus est in Gallias, nil veritus est profiteri, Se malle primum esse in villa obscura quam secundum Romæ.' Idem Cæsar, cœpto jam bello, dissimulatorem minime egit, si audiamus quid Cicero de illo prædicet. Alter. (Cæsarem innuens) non recusat, sed quodammodo postulat, ut (ut

'See Plutarch's Apophthegms.

est) sic appelletur Tyrannus.' Similiter videmus, in epistola quadam Ciceronis ad Atticum, quam minime fuerit Augustus Cæsar dissimulator; qui in ipso ingressu ad res gerendas, cum adhuc senatui esset in deliciis, solitus tamen erat in concionibus apud populum jurare illa formula; Ita parentis honores consequi liceat.2 Illud autem non minus quiddam erat quam ipsa tyrannis. Verum est, ad invidiam paululum leniendam, solitum eum simul ad statuam Julii Cæsaris, quæ in rostris posita erat, manum protendere. Homines autem ridebant, et plaudebant, et admirabantur, et inter se ita loquebantur; Quid hoc est? Qualis adolescens! Sed tamen nihil malitiæ in eo suspicabantur, qui tam candide et ingenue quod sentiret loqueretur. Et isti quidem, quos nominavimus, prospera omnia consecuti sunt; Pompeius contra, qui ad eosdem tendebat fines, sed viis magis umbrosis et obscuris (sicut Tacitus de eo loquitur, Occultior non melior ; atque Sallustius similiter idem insimulat, Ore probo, animo inverecundo), id prorsus agebat et innumeris technis moliebatur, ut cupiditates suas et ambitionem alte recondendo interim rempublicam in anarchiam et confusionem redigeret, quo illa se necessario in sinus ejus conjiceret, atque hoc pacto summa rerum ad eum deferretur quasi invitum et renitentem. Cum vero hoc se putaret consecutum, factus consul solus (quod nunquam cuiquam contigisset), nihilo plus ad fines suos proficiebat; eo quod etiam illi qui proculdubio eum fuissent adjuturi, quid vellet non perciperent. Adeo ut tandem coactus sit tritam et vulgarem inire viam ; ut scilicet, prætextu se Cæsari opponendi, arma et exercitum compararet. Adeo lenta, casibus obnoxia, et plerunque infœlicia, solent esse ea consilia quæ profunda dissimulatione obteguntur! Qua de re idem sensisse videtur Tacitus, cum simulationis artificia tanquam inferioris subsellii prudentiam constituit, præ artibus politicis: illam Tiberio, has vero Augusto Cæsari attribuens. Etenim, de Livia verba faciens, sic loquitur; quod fuisset illa cum artibus mariti et simulatione filii bene composita.

Quod ad animum flectendum et effingendum attinet; totis viribus certe incumbendum ut animus reddatur occasionibus et opportunitatibus obsequens, neque ullo modo erga eas durus

Cicero, Ep. ad Attic. x. 4.

3 Tac. Hist. ii. 38.

2 Ibid. xvi. 15.

See, for the fragment of Sallust here referred to, Suetonius De Claris Grammaticis, c. 15.

5 Tac. Annal. v. 1

2

aut renitens. Neque enim majus fuerit impedimentum ad res gerendas, aut fortunas hominum constituendas, quam illud Idem manebat, neque idem decebat1; videlicet, cum homines iidem sint, et natura sua utantur, postquam occasiones se mutaverint. Bene itaque Livius, cum Catonem Majorem introducit tanquam fortunæ suæ architectum peritissimum, illud subjungit; quod ei fuerit ingenium versatile. Atque hinc fit, quod ingenia gravia et solennia et mutare nescia, plus plerunque habeant dignitatis quam fœlicitatis. Hoc vero vitium in aliquibus a natura penitus insitum est, qui suopte ingenio sunt viscosi, et nodosi, et ad versandum inepti. At in aliis consuetudine obtinuit (quæ est altera natura) atque opinione quadam (quæ in animos hominum facile obrepit), ut minime mutandam sibi putent rerum gerendarum rationem, quam prius bonam et prosperam sint experti. Prudenter enim observat Macciavellus in Fabio Maximo, quod pristinum suum et inveteratum cunctandi et belli trahendi morem retinere mordicus voluerit, cum natura belli esset alia, et acriora postularet consilia.3 In aliis porro idem vitium ex inopia judicii progignitur, cum homines periodos rerum et actionum non tempestive discernant, sed tum demum se vertant postquam opportunitas jam elapsa sit. Tale quidpiam in Atheniensibus suis redarguit Demosthenes, eos aiens esse rusticis similes, qui in ludo gladiatorio se probantes semper post plagam acceptam in eam partem muniendam scutum transferunt qua percussi sunt ; non prius.* In aliis rursus hoc ipsum contingit, quia operam in via ea quam semel ingressi sunt collocatam perdere gravantur, nec receptui canere sciunt; sed potius se occasionibus superiores fore constantia sua confidunt. Verum ista animi viscositas et renitentia, a quacunque illa tandem radice pullularit, rebus gerendis et fortunæ hominum est damnosissima; nihilque magis politicum quam animi rotas reddere cum rotis fortunæ concentricas et simul volubiles. Atque de præceptis duobus Summariis, circa Fortunæ Architecturam, hactenus. Præcepta autem Sparsa haud pauca sunt. Nos tamen perpauca deligemus, pro modo exempli.

5

Primum Præceptum est; Faber Fortunæ amusse sua perite

"Remanebat idem neque decebat idem " is said by Cicero, in speaking of the youthful character of the eloquence of Hortensius. See the De claris Orat. c. 95.

2 Livy, xxxix. 40.

Macch. Discorsi, iii. 9.

↑ Demosth. 1 Philip. § 46. "Rustici" is in the original Bápßapos; and the illus. tration is derived, not from fencing, but from boxing.

• The word amussis very seldom occurs, except in the phrase "ad amussim." Its

« AnteriorContinuar »