Imágenes de páginas
PDF
EPUB

jore emolumento fallat.' Italus vero seipsum in ipso stare lapide
putat ubi præco prædicat, si melius solito tractetur absque causa
manifesta. Etenim officia ista minora homines reddunt osci-
tantes et quasi consopitos, tam ad cautionem quam ad industri-
am, atque recte a Demosthene appellantur alimenta socordiæ.3
Porro proprietatem et naturam nullorum Factorum, etiam quæ
beneficiorum loco habentur, subdolam et ambiguam, luculenter
cernere licet ex eo quod Antonio Primo imposuit Mutianus;
qui post reditum cum eo in gratiam, sed fide pessima, plurimos
ex Antonii amicis ad dignitates evexit; Simul amicis ejus præ-
fecturas et tribunatus largitur. Hoc autem astu, Antonium
non munivit, sed exarmavit penitus et desolavit, amicitias ejus
ad se transferendo.

Certissima autem clavis ad animos hominum reserandos ver-
titur in rimandis et pernoscendis vel Ingeniis et Naturis ipso-
rum, vel Finibus et Intentionibus. Atque imbecilliores certe
et simpliciores ex Ingeniis, prudentiores autem et tectiores ex
Finibus suis optime judicantur. Certe prudenter et facete
(licet meo judicio minus vere) dictum fuit a nuntio quopiam
Pontificis, sub reditu ejus a legatione apud nationem quandam
ubi tanquam Ordinarius resederat. Interrogatus de delectu
successoris sui, consilium dedit; Ut nullo modo mitteretur aliquis
qui eximie prudens esset, sed potius mediocriter tantum ; quoniam
(inquit) ex prudentioribus nemo facile conjiciet, quid verisimile
foret illius gentis homines facturos. Sane non raro intervenit
ille error, et maxime familiaris est viris prudentibus, ut ex mo-
dulo ingenii proprii alios metiantur; ac proinde ultra scopum
sæpius jaculentur, supponendo quod homines majora quædam
meditentur et sibi destinent, et subtilioribus technis utantur,
quam quæ illorum animos unquam subierint. Quod etiam
eleganter innuit adagium Italicum, quo notatur nummorum, pru-
dentiæ, fidei, semper minores inveniri rationes quam quis putaret.5
Quare in levioris ingenii hominibus, quia multa absurda faciunt,
capienda est conjectura potius ex propensionibus Ingeniorum

"Fraus fidem in parvis sibi præstruit, ut, quum operæ pretium sit, cum magnâ
mercede fallat."- Livy, xxviii. 42.

2 Bacon alludes to the Italian proverb:-

"Chi mi fa più caresse chè non suole

O m'a ingannato, o ingannar mi vuole."

3 See the note at p. 681.

3

Di danari, di senno, e di fede
C'è ne manco che non credi.

See the Advancement of Learning.

4 Tac. Hist. iv. 39.

quam ex destinationibus Finium. Porro, Principes quoque (sed longe aliam ob causam) ab Ingeniis optime judicantur; Privati autem ex Finibus. Principes enim fastigium adepti humanorum desideriorum, nullos fere sibi propositos Fines habent ad quos, præsertim vehementer et constanter, aspirant; ex quorum Finium situ et distantia reliquarum suarum actionum possit excipi et confici directio et scala; id quod inter alia causa est vel præcipua, ut corda eorum (quod Scriptura pronunciat) sint inscrutabilia.' At Privatorum nullus est, qui non sit plane veluti viator, et proficiscatur intente ad aliquam itineris metam, ubi consistat; unde non male divinare quis poterit quid facturus sit, aut non facturus. Si enim in ordine sit quidpiam ad finem suum, probabile est facturum; sin sit in contrarium finis, minime. Neque de Finium aut Ingeniorum in hominibus diversitate informatio capienda est simpliciter tantum, sed et comparate; quid scilicet prædominetur, et reliqua in ordinem cogat. Sic, ut videmus, Tigellinus, cum se Petronio Turpiliano inferiorem sentiret in voluptatibus Neroni ministrandis et prægustandis, metus (ut ait Tacitus) Neronis rimatus est2; et hoc pacto æmulum evertit.

Ad notitiam quod attinet de hominum animis secundariam, nimirum quæ ab Aliorum Relatione desumitur, breviter dicere sufficiet. Defectus et vitia didiceris optime ab inimicis; virtutes et facultates ab amicis; mores et tempora a famulis; opiniones et meditationes ab intimis familiaribus, cum quibus frequentius colloquia miscent. Fama popularis levis est; et superiorum judicia minus certa; etenim coram illis tectiores incedunt homines. Verior fama e domesticis emanat.3

Verum ad inquisitionem istam universam via maxime compendiaria in tribus consistit. Primum, ut amicitias multas comparemus cum ejusmodi hominibus qui multiplicem et variam habent tam rerum quam personarum notitiam; inprimis vero enitendum ut saltem singulos habeamus præsto, qui pro negotiorum atque hominum diversitate, nos de unaquaque re certiores facere et solide informare possint. Secundo, ut prudens temperamentum et mediocritatem quandam persequamur et in libertate sermonis et in taciturnitate; frequentius libertatem usurpantes; at cum res postulat, silentium. Libertas siquidem

1 Prov. xxv. 3.

2 Tac. Ann. xiv. 57.

3 "Fere omnis sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus.” Cicero, De Pet. Consul. § 5.

Q.

in sermone etiam alios invitat et provocat ut pari libertate erga nos utantur, et sic multa deducit ad notitiam nostram; at taciturnitas fidem conciliat, efficitque ut ament homines secreta sua apud nos tanquam in sinu deponere. Tertio, is nobis paulatim acquirendus est habitus, ut vigilante et præsente animo, in omnibus colloquiis et actionibus, simul et rem quæ instat geramus et alia quæ incidunt observemus. Nam sicut Epictetus præcipit, ut Philosophus in singulis suis actionibus ita secum loquatur; Et hoc volo, et etiam institutum servare1; sic Politicus in singulis negotiis ita secum statuat; Et hoc volo, atque etiam aliquid quod in futurum usui esse possit addiscere. Itaque, qui eo sunt ingenio, ut nimium hoc agant, et toti sint in præsente negotio quod in manibus habent, de iis autem quæ interveniunt nec cogitant quidem (id quod in se agnoscit Montaneus 2), illi certe ministri regum aut rerumpublicarum sunt vel optimi, sed ad proprias fortunas claudicant. Interim cautio ante omnia adhibenda, ut impetum animi et alacritatem nimiam cohibeamus; ne multa sciendo ad nos multis immiscendum feramur. Infœlix enim quiddam est et. temerarium Polypragmosyne. Itaque ista quam comparandam præcipimus Notitia Rerum et Personarum varietas huc tandem redit, ut et Rerum quas suscipimus, et Hominum quorum opera utimur, magis cum judicio delectum faciamus; unde cuncta et magis dextre et magis tuto disponere et administrare sciamus.

nos de nobis ipsis Quippe cum ora

Notitiam Aliorum sequitur Notitia Sui. Etenim non minor diligentia adhibenda est, sed major potius, ut quam de aliis vere et accurate informemus. culum illud, Nosce teipsum, non tantum sit canon prudentiæ universalis, sed et in Politicis præcipuum locum habeat. Optime enim homines monet S. Jacobus; Eum qui vultum in speculo consideravit, oblivisci tamen illico qualis fuerit; ut omnino frequenti inspectione sit opus. Idque tenet etiam in politicis. Sed specula scilicet sunt diversa. Nam speculum divinum, in quo nos contueri debemus, est Verbum Dei; speculum autem politicum non aliud est quam status rerum et temporum in quibus vivimus.

Examen igitur accuratum, nec quale esse solet sui nimium amantis, instituendum est homini de propriis Facultatibus,

1 Epict. Enchir. c. 9.

2 See Montaigne's Essay, De l'Utilité et de l'Honnetteté.

St. James, i. 23, 24.

Virtutibus, et Adminiculis: necnon de Defectibus, Inhabilitatibus, et Obstaculis: ita rationem subducendo, ut hæc perpetuo in majus, illa autem minoris potius quam revera sunt æstimentur. Ex hujusmodi autem examine in considerationem veniant quæ sequuntur.

Prima consideratio sit, quomodo alicui homini moribusque et naturæ suæ cum temporibus conveniat; quæ si inventa fuerint congrua, omnibus in rebus magis libere et solute agere, et suo ingenio uti liceat; sin sit aliqua antipathia, tum demum in universo vitæ cursu magis caute et tecte est incedendum, minusque in publico versandum. Sic Tiberius fecit, qui morum suorum sibi conscius cum sæculo suo non optime convenientium, ludos publicos nunquam spectavit; quinetiam per duodecim continuos annos postremos nunquam in senatum venit; ubi contra Augustus perpetuo in oculis hominum vixit, quod et Tacitus observat; Alia Tiberio morum via. Eadem et Periclis ratio fuit.

Secunda sit consideratio, quomodo alicui conveniat cum professionibus et generibus vitæ quæ in usu et pretio sunt, quorumque sibi delectus sit faciendus; ut si jam decretum non sit de genere vitæ, maxime aptum et ingenio suo congruum sumat; sin jampridem id genus vitæ ad quod minus a natura factus est fuerit ingressus, sub prima occasione se subducat et novam conditionem arripiat. Id quod a Valentino Borgia2 videmus factum, ad vitam sacerdotalem a patre innutrito, quam tamen postea ejuravit, suo obsecutus ingenio, et vitæ militari se applicuit; quanquam principatu æque ac sacerdotio indignus, cum utrunque homo pestilens dehonestaverit.

Tertia sit consideratio, quomodo se habeat quis comparatus ad æquales et et æmulos suos, quos verisimile sit eum habiturum in fortuna sua competitores; eumque vitæ cursum teneat, in quo maxima inveniatur virorum egregiorum solitudo, atque in quo probabile sit seipsum inter cæteros maxime posse enitere. Id quod a C. Cæsare factum est; qui ab initio orator fuit, et causas egit, et in toga potissimum versabatur; cum vero vidisset Ciceronem, Hortensium, Catulum, eloquentiæ gloria excellere, rebus vero bellicis clarum admodum neminem, præter

1 Tac. Annal. i. 54.

2 Better known as Cæsar Borgia, son of Alexander the Sixth. After his change of profession, for an account of which see Guicciardini, vi. 3., he was made Duke of the Valentinois, and is therefore spoken of by Italian writers as "il duca Valentino.” Bacon has here used this title as a prænomen.

Pompeium, destitit ab incœpto, et potentiæ illi civili multum valedicere jubens transtulit se ad artes militares et imperatorias; ex quibus summum rerum fastigium conscendit.1

Quarta sit consideratio, ut naturæ suæ et ingenii rationem habeat quis in deligendis amicis ac necessariis. Siquidem diversis versum genus amicorum convenit; aliis solenne et taciturnum; aliis audax et jactabundum; et complura id genus. Certe notatu dignum est, quales fuerint amici Julii Cæsaris (Antonius, Hirtius, Pansa, Oppius, Balbus, Dolabella, Pollio, reliqui). Illi scilicet jurare solebant, Ita vivente Cæsare moriar2; infinitum studium erga Cæsarem præ se ferentes; erga omnes alios arrogantes et contemptores; fueruntque homines in negotiis gerendis impigri, fama et existimatione mediocres.

Quinta sit consideratio, ut caveat quis sibi ab exemplis, neque ad imitationem aliorum se inepte componat; quasi quod aliis fuerit pervium, etiam sibi patere necesse sit; neutiquam secum reputans, quantum fortasse interfuerit inter suum et illorum quos ad exemplum sibi delegit ingenium et mores. In quem errorem manifesto incidit Pompeius, qui (ut Cicero scriptum reliquit) toties solitus erat dicere; Sylla potuit, ego non potero?3 Qua in re vehementer sibi imposuit, cum ingenium et rationes agendi Syllæ a suis toto cœlo (ut aiunt) distarent: cum alter ferox esset, violentus, quique factum in omnibus urgeret; alter gravis, legum memor, omniaque ad majestatem et famam componens; unde longe minus erat ad perficienda quæ cogitarat efficax et validus. Sunt et aliæ hujus generis præceptiones: verum hæ ad exemplum reliquarum sufficient.

Neque vero Nosse seipsum homini sufficit; sed ineunda etiam est ratio secum quomodo se ostentare, declarare, denique flectere se et effingere, commode et prudenter possit. Ad ostentandum se quod attinet, nihil videmus usuvenire frequentius quam ut qui virtutis habitu sit inferior, specie virtutis externa sit potior. Non parva igitur est prudentiæ prærogativa, si quis arte quadam et decore specimen sui apud alios exhibere possit; virtutes suas, merita, atque fortunam etiam (quod sine arrogantia aut fastidio fieri possit) commode ostentando; contra vitia, defectus, infortunia et dedecora artificiose occultando: illis immorans easque

1 See Plut. in Cæsar, c. 3.

2 Bacon alludes to the phrase which occurs in Balbus's letter to Cicero: "Ita incolumi Cæsare moriar." See the Ep. ad Att. ix. 8.

Cicero, Ep. ad Att. ix. 10.

« AnteriorContinuar »