Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PARTIS SECUNDE SUMMA,

DIGESTA IN

APHORISMOS.

APHORISMI

DE INTERPRETATIONE NATURÆ

ET REGNO HOMINIS.

APHORISMUS
I.

HOMO, Naturæ minister1 et interpres, tantum facit et intelligit quantum de Naturæ ordine re vel mente observaverit, nec amplius scit aut potest.

II.

Nec manus nuda nec intellectus sibi permissus multum valet ; instrumentis et auxiliis res perficitur; quibus opus est non minus ad intellectum quam ad manum. Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt, ita et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent.

III.

Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causæ destituit effectum. Natura enim non nisi parendo vincitur; et quod in contemplatione instar causæ est, id in operatione instar regulæ est.

IV.

Ad opera nil aliud potest homo, quam ut corpora naturalia admoveat et amoveat; reliqua Natura intus transigit.3

V.

Solent se immiscere naturæ (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchymista, et magus; sed omnes (ut nunc sunt res) conatu levi, successu tenui.

VI.

Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea quæ adhuc nunquam facta sunt fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.

'That the physician is "naturæ minister," púσews væηpérns, is quoted more than once from Hippocrates by Galen, xv. 369. xvi. 35. (Kuhn): the first passage in his commentary on Hippoc. De Aliment. iii., the second in his do. De Humor. i.

2 This antithesis was probably suggested by Publius Syrus's gnome:"Casta ad virum matrona parendo imperat."

* For some remarks upon the first four Aphorisms, see the Preface, p. 88. — J. S.

VII.

Generationes mentis et manus numerosæ admodum videntur in libris et opificiis. Sed omnis ista varietas sita est in subtilitate eximia, et derivationibus paucarum rerum quæ innotuerunt; non in numero Axiomatum.

VIII.

Etiam opera, quæ jam inventa sunt, casui debentur et experientiæ magis quam scientiis: scientiæ enim, quas nunc habemus, nihil aliud sunt quam quædam concinnationes rerum antea inventarum; non modi inveniendi, aut designationes novorum

operum.

IX.

Causa vero et radix fere omnium malorum in scientiis ea una est; quod dum mentis humanæ vires falso miramur et extollimus, vera ejus auxilia non quæramus.

X.

Subtilitas naturæ subtilitatem sensus et intellectus multis partibus superat; ut pulchræ illæ meditationes et speculationes humanæ et causationes res male-sana sint, nisi quod non adsit qui advertat.1

XI.

Sicut scientiæ quæ nunc habentur inutiles sunt ad inventionem operum; ita et logica quæ nunc habetur inutilis est ad inventionem scientiarum.

XII.

Logica quæ in usu est ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis; ut magis damnosa sit quam utilis.

XIII.

Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati naturæ longe impar. Assensum itaque constringit, non res.

XIV.

Syllogismus ex propositionibus constat, propositiones ex verbis, verba notionum tesseræ sunt. Itaque si notiones ipsæ (id quod basis rei est) confusæ sint et temere a rebus abstractæ, nihil in iis quæ superstruuntur est firmitudinis. Itaque spes est una in inductione vera.

That is, they must from the nature of the case be so far from the truth, that, if we could but compare them with the reality, they would seem like the work of men not in their senses.-J. S.

XV.

In notionibus nil sani est, nec in logicis nec in physicis ; non Substantia, non Qualitas, Agere, Pati, ipsum Esse, bonæ notiones sunt; multo minus Grave, Leve, Densum, Tenue, Humidum, Siccum, Generatio, Corruptio, Attrahere, Fugare, Elementum, Materia, Forma, et id genus; sed omnes phantasticæ et male terminatæ.

XVI.

Notiones infimarum specierum, Hominis, Canis, Columba, et prehensionum immediatarum sensus, Calidi, Frigidi, Albi, Nigri, non fallunt magnopere; quæ tamen ipsæ a fluxu materiæ et commistione1 rerum quandoque confunduntur; reliquæ omnes (quibus homines hactenus usi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis a rebus abstractæ et excitatæ.

XVII.

Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis; idque in ipsis principiis, quæ ab inductione vulgari pendent. At multo major est in axiomatibus et propositionibus inferioribus, quæ educit syllogismus.

XVIII.

Quæ adhuc inventa sunt in scientiis, ea hujusmodi sunt ut notionibus vulgaribus fere subjaceant; ut vero ad interiora et remotiora naturæ penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur; atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.

XIX.

Duæ viæ sunt, atque esse possunt, ad inquirendam et inveniendam veritatem. Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media; atque hæc via in usu est: altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perveniatur ad maxime generalia; quæ via vera est, sed intentata.

1 [Commissione in the original edition. J. S.] From the context it is clear that Bacon means that the union of bodies of different kinds, by giving rise to new qualities and species intermediate to those for which we have recognised names, tends to confuse our ideas of the latter. I think therefore we ought to read "commistione " for "commissione." [The word commistio is used elsewhere by Bacon; see for instance 11. 13. § 34.-J. S.]

« AnteriorContinuar »