Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mus. Adjectio enim, dum totum variat, etiam partes earumque sectiones necessario variat: receptæ autem divisiones receptæ summæ scientiarum, qualis nunc est, tantum competunt.

Circa ea vero quæ ceu omissa notabimus, ita nos geremus, ut non leves tantum titulos et argumenta concisa eorum quæ desiderantur proponamus. Nam siquid inter omissa retulerimus (modo sit dignioris subjecti) cujus ratio paulo videatur obscurior, adeo ut merito suspicari possimus homines non facile intellecturos quid nobis velimus aut quale sit illud opus quod animo et cogitatione complectimur, perpetuo nobis curæ erit aut præcepta hujusmodi operis conficiendi aut etiam partem operis ipsius jam a nobis confectam ad exemplum totius subjungere; ut in singulis aut opera aut consilio juvemus. Etenim etiam ad nostram existimationem, non solum aliorum utilitatem, pertinere putavimus, ne quis arbitretur levem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse, atque esse illa quæ desideramus ac prensamus tanquam votis similia. Ea vero talia sunt, quorum et penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas plane sit, et nos apud nosmet rationem quandam certam et explicatam habeamus. Neque enim regiones metiri animo, ut augures, auspiciorum causa: sed intrare, ut duces, promerendi studio, suscepimus. Atque hæc prima operis pars est.

Porro prætervecti artes veteres, intellectum humanum ad trajiciendum instruemus. Destinatur itaque parti secundæ, doctrina de meliore et perfectiore usu rationis in rerum inquisitione, et de auxiliis veris intellectus: ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturæ ardua et obscura superanda. Atque est ea quam adducimus ars (quam Interpretationem Naturæ appellare consuevimus) ex genere logicæ; licet plurimum, atque adeo immensum quiddam, intersit. Nam et ipsa illa logica vulgaris auxilia et præsidia intellectui moliri ac parare pro tetur: et in hoc uno consentiunt. Differt autem plane a vulgari rebus præcipue tribus: viz. ipso fine, ordine demonstrandi, et inquirendi initiis.

Nam huic nostræ scientiæ finis proponitur, ut inveniantur non argumenta sed artes, nec principiis consentanea sed ipsa principia, nec rationes probabiles sed designationes et indica

1 Purposing to deserve well of their country.

tiones Operum. Itaque ex intentione diversa diversus sequitur effectus. Illic enim adversarius disputatione vincitur et constringitur, hic natura opere.

Atque cum hujusmodi fine conveniunt demonstrationum ipsarum natura et ordo. In logica enim vulgari opera fere universa circa Syllogismum consumitur. De Inductione vero Dialectici vix serio cogitasse videntur; levi mentione eam transmittentes, et ad disputandi formulas properantes. At nos demonstrationem per syllogismum rejicimus, quod confusius agat, et naturam emittat e manibus. Tametsi enim nemini dubium esse possit quin, quæ in medio termino conveniunt, ea et inter se conveniant (quod est mathematicæ cujusdam certitudinis): nihilominus hoc subest fraudis, quod syllogismus ex propositionibus constet, propositiones ex verbis, verba autem notionum tesseræ et signa sint. Itaque si notiones ipsæ mentis (quæ verborum quasi anima sunt, et totius hujusmodi structuræ ac fabricæ basis) male ac temere a rebus abstractæ, et vagæ, nec satis definitæ et circumscriptæ, denique multis modis vitiosæ fuerint, omnia ruunt. Rejicimus igitur syllogismum; neque id solum quoad principia (ad quæ nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias, quas educit sane atque parturit utcunque syllogismus, sed operum steriles et a practica remotas et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes. Quamvis igitur relinquamus syllogismo et hujusmodi demonstrationibus famosis ac jactatis jurisdictionem in artes populares et opinabiles (nil enim in hac parte movemus), tamen ad naturam rerum Inductione per omnia, et tam ad minores propositiones quam ad majores, utimur. Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quæ sensum tuetur et naturam premit et operibus imminet ac fere immiscetur.

Itaque ordo quoque demonstrandi plane invertitur. Adhuc enim res ita geri consuevit; ut a sensu et particularibus primo loco ad maxime generalia advoletur, tanquam ad polos fixos. circa quos disputationes vertantur; ab illis cætera per media deriventur: via certe compendiaria, sed præcipiti, et ad naturam impervia, ad disputationes vero proclivi et accommodata. At secundum nos, axiomata1 continenter et gradatim excitan

1 Bacon's way of using the word "axioma" as if it were equivalent to "enuntiatum " or "propositio" he derived from Peter Ramus. Hasse, an early commentator on Ramus, remarks that the word is used in the same way by Cicero, who probably took it from the Stoics.

tur, ut nonnisi postremo loco ad generalissima veniatur: ea vero generalissima evadunt non notionalia, sed bene terminata, et talia quæ natura ut revera sibi notiora agnoscat1, quæque rebus hæreant in medullis.

At in forma ipsa quoque inductionis, et judicio quod per eam fit, opus longe maximum movemus. Ea enim de qua dialectici loquuntur, quæ procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur, nec exitum reperit.

Atqui opus est ad scientias inductionis forma tali, quæ experientiam solvat et separet, et per exclusiones ac rejectiones debitas necessario concludat. Quod si judicium illud vulgatum dialecticorum tam operosum fuerit, et tanta ingenia exercuerit; quanto magis laborandum est in hoc altero, quod non tantum ex mentis penetralibus, sed etiam ex naturæ visceribus extrahitur?

Neque tamen hic finis. Nam fundamenta quoque scientiarum fortius deprimimus et solidamus, atque initia inquirendi altius sumimus, quam adhuc homines fecerunt: ea subjiciendo examini, quæ logica vulgaris tanquam fide aliena recipit. Etenim dialectici principia scintiarum a scientiis singulis tanquam mut uo sumunt: rursus, notiones mentis primas venerantur: postremo, informationibus immediatis sensus bene dispositi acquiescunt. At nos logicam veram singulas scientiarum provincias majore cum imperio quam penes ipsarum principia sit debere ingredi decrevimus, atque illa ipsa principia putativa ad rationes reddendas compellere quousque plane constent. Quod vero

1 Aristotle everywhere distinguishes between that which is prior and more known in the order of nature, and that which is prior and more known with respect to ourselves. Thus in the Posterior Analytics, i. 2., he says: "Priora autem et notiora dupliciter dicuntur: neque enim idem est prius naturâ et prius quantum ad nos pertinet; neque idem quod notius naturâ et quod nobis notius. Dico enim, quantum ad nos, et priora et notiora esse quæ a sensu propius; per se vero ac simpliciter, et priora et notiora quæ longius absunt; quo quid autem magis universale eo est remotius, ac singula quæque sunt proxima." The schoolmen, misled by the ambiguity of the Greek dative, substitute for "notius naturâ,” tḥ púσei yvwpчμμáтepov, “notius naturæ," as if Aristotle had spoken of Nature's knowledge in opposition to ours. The phrase in the text involves the same metaphor. It may be translated "Such as Nature would recognise as being really her first principles." "Notius naturâ " is equivalent to St. Thomas's expression "prius per viam perfectionis." See with respect to the subject of this note, and especially to the origin and meaning of the phrases à priori and à posteriori, Trendelenburg Elementa Log. Aristot. 81.

Bartholdy's rendering is merely founded in error: "dass es die Natur für einen wirklichen Beweis einer innigern Bekanntschaft mit ihr anerkennen muss."

2 On the relation of philosophy to the sciences, I may refer to an interesting essay by Ritter in the Berlin Transactions.

attinet ad notiones primas intellectus; nihil est eorum quæ intellectus sibi permissus congessit, quin nobis pro suspecto sit, nec ullo modo ratum, nisi novo judicio se stiterit et secundum illud pronuntiatum fuerit. Quinetiam sensus ipsius informationes multis modis excutimus. Sensus enim fallunt utique, sed et errores suos indicant: verum errores præsto, indicia eorum longe petita sunt.

Duplex autem est sensus culpa: aut enim destituit nos aut decipit. Nam primo, plurimæ sunt res quæ sensum etiam recte dispositum nec ullo modo impeditum effugiunt; aut subtilitate totius corporis, aut partium minutiis, aut loci distantia, aut tarditate atque etiam velocitate motus, aut familiaritate objecti, aut alias ob causas. Neque rursus, ubi sensus rem tenet, prehensiones ejus admodum firmæ sunt. Nam testimonium et informatio sensus semper est ex analogia hominis, non ex analogia universi1: atque magno prorsus errore asseritur, sensum esse

mensuram rerum.

Itaque ut his occurratur, nos multo et fido ministerio auxilia sensui undique conquisivimus et contraximus, ut destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur. Neque id molimur tam instrumentis quam experimentis. Etenim experimentorum longe major est subtilitas quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti; (de iis loquimur experimentis, quæ ad intentionem ejus quod quæritur perite et secundum artem excogitata et apposita sunt.) Itaque perceptioni sensus immediatæ ac propriæ non multum tribuimus: sed eo rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet. Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in

66

2

The phrase "est ex analogiâ" is to be rendered (giving to "analogia " a wider signification than that which it ordinarily has) by "has reference to: just as in the dictum, "materia non est cognoscibilis nisi ex analogiâ (or per analogiam) formæ ; ""except by reference to form." It seems not improbable that this way of using the word was suggested by the passage in the Physics which gave rise to the dictum I have quoted. Aristotle says, Phys. i. 7., “ Ἡ δὲ ὑποκειμένη φύσις, ἐπιστητὴ κατὰ ἀναλογίαν -in which however the word is really used in its usual sense, since Aristotle goes on to say that this оkeμévn púσis stands in the same relation to ovσía that bronze does to a statue, or wood to a couch; thus illustrating the nature of matter by referring to the subjectmatter of an artificial form. Bacon elsewhere uses the phrase "in ordine ad" just as he here uses "ex analogiâ;" and on the other hand S. Thomas says, referring to the passage just cited, "Materia non est scibilis nisi in ordine ad formam, ut dicit Philosophus primo Physicorum ; so that the two phrases seem equivalent. See S. Thomas, De Natura Materiæ, c. 2., compared with the tract De principio individuationis.

That the meaning of the word Analogy was misconceived by S. Thomas, by Duns Scotus, and by the schoolmen in general, is pointed out by Zabarella, De prim. rerum materiâ, i. 4.

2 [Compare Nov. Org. ii. 36.-J. S.]

naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes, nos præstitisse ut alii professione quadam, nos re ipsa, sensum tueri ac colere videamur. Atque hujusmodi sunt ea quæ ad lumen ipsum naturæ ejusque accensionem et immissionem paramus: quæ per se sufficere possent, si intellectus humanus æquus et instar tabulæ abrasæ esset. Sed cum mentes hominum miris modis adeo obsessæ sint ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit, necessitas quædam incumbit ut etiam huic rei remedium quærendum esse putemus.

Idola autem a quibus occupatur mens, vel Adscititia sunt vel Innata. Adscititia vero immigrarunt in mentes hominum, vel ex philosophorum placitis et sectis vel ex perversis legibus demonstrationum. At Innata inhærent naturæ ipsius intellectus, qui ad errorem longe proclivior esse deprehenditur quam sensus. Utcunque enim homines sibi placeant et in admirationem mentis humanæ ac fere adorationem ruant, illud certissimum est: sicut speculum inæquale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturæ suam naturam inserere et immiscere.

Atque priora illa duo Idolorum genera ægre, postrema vero hæc nullo modo, evelli possunt. Id tantum relinquitur, ut indicentur, atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur; ne forte a destructione veterum novi subinde errorum surculi ex ipsa mala complexione mentis pullulent, eoque res recidat, ut errores non extinguantur sed permutentur; verum e contra ut illud tandem in æternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem ejusque formam legitimam judicare non posse. Itaque doctrina ista de expurgatione intellectus ut ipse ad veritatem habilis sit, tribus redargutionibus absolvitur: redargutione philosophiarum, redargutione demonstrationum, et redargutione rationis humanæ nativæ.2 His vero explicatis, ac postquam demum patuerit quid rerum natura,

The priora duo are the Idols of the Theatre, which include both kinds. The postrema hæc are the Idols of the Tribe, the Cave, and the Market-place. Compare De Aug. Sci. v. 4.; and see Note C. at the end of the Preface.-J. S.

2 Compare Aph. 115, where these three Redargutiones are enumerated in the inverse order; in which order they are treated. This shows that the Distributio Operis was written before Bacon had decided upon the arrangement of the Novum Organum. See Note C. at the end of the Preface.-J. S.

« AnteriorContinuar »