Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCI BACONI

DE RE LITTERARIA

JUDICIA

FACULTATI LITTERARUM PARISIENSI

THESIM PROPONEBAT

P. JACQUINET

SCHOLE NORMALIS OLIM ALUMNUS.

PARISIIS

APUD VIDUAM JOUBERT, BIBLIOPOLAM

VIA DICTA DES GRÈS, 18.

4863

[blocks in formation]

VIRO OPTIMO ET PRÆSTANTISSIMO

P. DUBOIS

OLIM NANNETUM IN PUBLICIS COMITIIS LEGATO

UNIVERSITATIS REGIE CONSILIARIO

SCHOLÆ NORMALIS RECTORI

GRATISSIMI ET REVERENTISSIMI ANIMI PIGNUS

D. D. D.

[blocks in formation]

FRANCISCI BACONI

DE RE LITTERARIA JUDICIA

PROCEMIUM.

Erunt fortasse qui, conspecto primum hujus dissertatiunculæ titulo, auctorem intempestivæ et vanæ curiositatis suspectum habebunt, metuentque simile aliquid argutis illis commentationibus, quibus, ut aliquid inauditum proferant, novas et insolentes quasdam magnos viros admirandi rationes dispiciunt critici, vel fingunt, illos quasi ad nova munera etiamsi invitos vocant, et turbæ hianti Virgilium philosophum, Homerum politicum, Eschylum et Sophoclem rerum græcarum scriptores, exhibent. Quisquis autem cum Bacono consuetudinem aliquam habuerit, meliorem, spero, de hujus libelli materia concipiet opinionem Is est enim Verulamius, qui ad Musas nulla violentia,

« AnteriorContinuar »