Imágenes de páginas
PDF
EPUB

V

De grammatica.

Præmisso hujus scientiæ quodam populari præconio (hanc enim celebrat quasi quoddam « antidotum, » quo adversus << maledictionem illam confusionis linguarum » humana gens se muniit), Baconus grammaticam duplicem esse statuit; unam litterariam agnoscit, alteram philosophicam, et utriusque finem et usum tali modo nos docet, paucioribus quidem verbis, neque ut videtur, satis accurate et expresse, ita tamen ut appareat illius sententia, et, quod affert, consilii sagacitas et novitas emineant:

Litteraria grammatica circa verba ipsa et diversos loquendi modos, quibus homines sensa proferunt, versatur tota est in linguis pervestigandis et ita describendis exponendisque, ut homines has facilius discant et certius, emendatius loquantur, vel limatius scribant: altera altius spectat: non verba modo et analo

giam, quam verba habent inter se, sed analogiam inter verba et res sedulo perquirit, scilicet inter linguam et ipsam rationem : sic operam reconditam et philosophiæ cognatam aggreditur, et ideo dicenda est, proprio nomine, grammatica philosophans. Illa, jamdudum inventa, crevit studiis et labore multorum; hæc nunc etiam latet, adeo ut, non augenda et perficienda, sed tota in lucem edenda sit. In grammatica, ut in pluribus aliis doctrinis, ars habetur, scientia desideratur (1).

Quid ergo? nonne pridem cœperant grammaticæ artis docti, ultra ipsa verba spectantes, quasdam loquendi vias et leges, diversis gentibus, quarum linguas callebant, communes, notare, nempe ea omnis linguæ capita, quæ partes orationis dicuntur, ut nomen, adjectivum, verbum, adverbium, etc., dispicere, definire, ac de cujusque vi et virtute sedulo inquirere ? quod quidem videtur esse quædam de linguis philosophandi ratio. His arcanis explorandis operam impendisse grammaticos veteres non ambigitur, nec ullum litteratum fugit omnem Græcorum alexandrinorum subtilitatem in eo elaboravisse. Profecto non ipsi peperimus, sed jam adultam et varia doctrina locuple

[ocr errors]

(1) De augm. 1. VI, c. 1,§§ 6.

tem accepimus hanc grammaticæ speciem, quam proprie generalem aut universam dicimus.

Sed talem de verbis philosophandi morem eo loco Verulamius, ut credo, non respicit : hujusmodi scientia neglecta, ac ne commemorata quidem (quod minime excusare velim), aliud philosophicæ grammaticæ genus, quod ab illo facile secernitur, et tamen illius auxilio carere non potest, concipere et votis expetere videtur. Etenim paulo inferius sic loquitur:

<< Illa, ut arbitramur, foret nobilissima grammaticæ « species, si quis in linguis plurimis, tam eruditis << quam vulgaribus, eximie doctus, de variis lingua«rum proprietatibus tractaret, in quibus quæque «<excellat, in quibus deficiat, ostendens (1). »

Horum, si recte attenderis, longe patet sensus. Jam ex iis Verulamii mens cernitur, ejus votum intelligitur. Id quod modo, ut fieret, optabat, nempe vestigia rationis in verbis quærere, analogiam inter verba et rationem persequi, nihil aliud videtur esse, quam si quis, perspectis variorum populorum linguis et inter se comparatis, diversos mentis humanæ in sensibus voce expromendis motus atque habitus observet : sic animadvertat quis apud homines cujusque gentis modus verba

(4) De augm. 1.VI, c. 1, §6.

flectendi, sive copulandi, sive collocandi et struendi, invaluerit, et alia similia; necnon perpendat quatenus quæque lingua verbis et dicendi formis abundans et locuples, vel inops et egens habenda sit : denique quibus rebus exprimendis et vulgandis quæque sit habilior, quibus vitæ officiis, cui studiorum et litterarum generi aptior. Hæc est quam in mente habuit Verulamius, et cujus imaginem adumbrare voluit, philosophica grammatica: ad nostræ ætatis homines pertinet dicere, utrum scientiæ veræ et frugiferæ id felix vaticinium fuerit, an falsum inania somniantis oraculum.

Haud minori cura et studio legenda sunt, quæ subjungit Baconus de hujusmodi quæstionum et comparationum utilitate et fructu.

Primum putat ex hac linguarum collatione et mutuo commercio fieri posse, ut aliæ ex aliis opem quærant, et mutua trahant, quæ non habent, et sic assumptis divitiis crescant; immo ut «< ex iis, quæ in singulis << linguis pulchra sunt, existat (tanquam Venus << Apellis) orationis ipsius formosissima quædam «< imago, et exemplar quoddam insigne ad sensus << animi recte exprimendos (1). » Spem pulchram mehercule et amplam! sed fateor non satis perspici

(4) De augm. 1. VI, c. 1, § 6.

quomodo res ita evenire possit, neque satis certas tantæ hujus rei causas apparere : immo occurrit ea pollicenti Verulamio magna et inextricabilis, quam non vidit, difficultas. Etenim hujusmodi studia iis tantum ætatibus vigent ac florent, quum linguæ, quæ in usu sunt, jam adultæ et prævalidæ, formam, quam ceperunt, habitumque servant, et mutari se, vel in majus et melius, non commode et patienter sinunt. Tum nova e vicinis aut consanguineis populis desumpta haud facile in hujus aut illius linguæ glossarium, multo minus in syntaxim earum propriam recipiantur : nedum ex omnium virtutibus quasi electis et in unum conflatis fieri possit lingua quædam omnibus animorum motibus accommodatior, et prope omnibus numeris absolutum loquendi genus!

At protinus subit alterum id augurium, in quo Verulamii prudens et subtile ingenium eminet: «< Atque « una etiam hoc pacto capientur signa haud levia, sed << observatu digna (quod fortasse quispiam non pu<< taret) de ingeniis et moribus populorum et natio<«< num ex linguis ipsorum (1). » Et ipse, exempli gratia, nobilium linguarum discrimina quædam insignia notat et acute interpretatur. Quod « Græci

(1) De augm. I. VI, c. 1, § 6.

« AnteriorContinuar »