Imágenes de páginas
PDF
EPUB

commotus animus, ita ut excitetur affectus, et voluntas hominis acrius impellatur ad actum. Officium est duplex rhetoricæ, vincere argumentis, et tanquam vivis rerum idolis et simulacris animos, quo ducendi sunt, allicere et rapere (1).

2o Argumentatio quæ dialecticæ propria est, constat ratiocinatione e certis ac necessariis principiis ducta: ea autem quæ ad rhetoricam pertinet, multis in rebus, ducitur ex eo quod probabile est et a magna hominum parte acceptum illi subest, quasi fundamentum, veritas secundum scientiam; hæc sæpe ea veritate nititur, quæ secundum opinionem est (2).

3o Dialectica rem tractat pressius, rhetorica fusius : quod illa pugni et palmæ effigie significatur.

4° Probationes et demonstrationes dialecticæ fere universis hominibus communes sunt: at probationes et suasiones rhetoricæ pro ratione auditorum variari

[ocr errors]

(4) De augm. 1. VI, c. III, § 3 et 4. Cf. I. V, c. 1, § 2. « La prin<< cipale partie de l'éloquence consiste à concevoir fortement les <«< choses et à les exprimer en sorte qu'on en porte dans l'esprit « des auditeurs une image vive et lumineuse, qui ne présente pas << seulement les choses toutes nues, mais aussi les mouvements « avec lesquels on les conçoit. » Arnauld, Logique, IIIa part., c. IX. Cf. Fenelonis Dialogorum de eloquentia secundam partem: « L'élo«quence se réduit à prouver, à peindre et à toucher... La vive pein<< ture des choses est comme l'âme de l'éloquence, etc. » (2) De augm. 1. VI, c. III, § 5.

debent. Aliis adstantibus, longe alia, vel alio prorsus modo eadem dicenda sunt. Is est igitur orator, cujus maxime intersit humanæ mentis naturam et motus ita perspexisse, ut ad audientium affectus dignoscendos tractandosque animos paratissimus sit; necnon varia, quibus respublica constare potest, instituta, hominumque diversa, pro civitatum forma et conditione, ingenia, callere. Eorum autem omnium experiendo prudens fiet, præsertim si ad usum accesserit doctrina. Itaque pars quædam rhetoricæ haud parva sita est sive in ethicæ descriptionibus et præceptis, quibus quales sint hominum affectus, et qua industria flecti et regi possint, docetur, sive in parte hujus scientiæ, quæ proprio nomine politice dicta est (1).

Ad summam rhetorica non tota ex se constat; sed dialectica quædam oratoria, necnon oratoria quædam ethica dici potest: media quædam ars est, ad quam multum conferunt aliæ artes et scientiæ, hujus affines et quasi sorores: ut ipsum Stagiritæ verbum, unde hæc Verulamii sententia fluxit, nuncupem, паpaqués τι τῆς διαλεκτικῆς ἐστιν ἡ ῥητορική, καὶ τῆς περὶ τὰ ἤθη πραγματείας, ἣν δίκαιόν ἐστι προσαγορεύειν πολιτικήν.

Ad hanc enim conclusionem venit Baconus auspicio

(1) De augm. 1. VI, c. III, § 5.

et ductu amplissimi magistri, qui de arte oratoria, ut primus ratione scripsit, ita verissima et adjuvandis hominum ingeniis longe utilissima docuit, nempe Aristotelis. In rhetoricis quidem studiis ea ætate, ut superioribus sæculis, non deerant aristotelici : sed Baconus, qualis sit, quam ex eo fonte trahit, et quid valeat doctrina probe intellexisse videtur, quod non omnibus ejusdem magistri discipulis contigit. Eam certe puram exhibuit sinceramque; non rhetorum aliorum definitionibus et placitis minus rectis commiscuit, nec ullis scholarum nugis adulteravit, quod tunc plerique Aristotelicos se professi factitabant.

Eodem auctore, Platoni aperte repugnat rhetoricam fastidienti et rejicienti, tanquam artem pronam in omnia et versatilem, quæ, dum placeat et valeat, nulla ministeria detrectat, nec ullis argutiis parcit,

Tam falsi pravique tenax quam nuntia veri.

Noster non negat rhetoricam, ad salutem hominum inventam, in eorumdem perniciem improba utentis voluntate verti posse: sed primo omnium experientiam testatur minime parem utrinque esse vincendi facilitatem; at, sicut vera et recta ornare obvium, ita oblinere falsa et prava anceps et arduum esse; et bonam causam multo proclivius ad prosperum exitum venire quam

malam ideo malos ipsos vulgo honestiora loqui quam facere. Addit, adeo non rhetoricam, quia fit ut mali ea male utantur, a bonis deserendam esse, ut contra ob id ipsum diligentius retinenda ab iis et colenda sit: etenim artis sanæ rationibus et coloribus vera et honesta eo magis egere, quod depravatæ artis cavillationibus et pigmentis contraria ornantur: nec recusandum esse eloquentiæ tironi ipsas argumentorum fallacias et præstigias ediscere, ut ad discutiendos insidiosæ facundiæ laqueos expeditior et promptior sit. Sic breviter simpliciterque causam a Platone diu et subtiliter disceptatam Aristoteles et Baconus resolvunt (1); nempe ad confutandas vel eloquentissimas argutias non magnum controversiæ apparatum desiderat philosophorum ore loquens communis omnium sapientia.

De ipsis rhetoricæ legibus et præceptis nullam quæstionem movet Verulamius, ut qui censeat hanc scientiam per omnia exploratam et omnibus suis numeris expletam fuisse ab Aristotele et Tullio, et ad illos, tanquam ad optimos præstantissimosque magistros, eum ire jubeat, quisquis artis oratoriæ disciplina fingi formarique cupit. Unum tantum desiderat in accingendo et muniendo oratore: nempe ut ei colli

(1) Arist. Rhet. I. I, c. 1. Bac. De augm. 1. VI, c. 3, § 3 et 4.

gantur a doctis et prudentibus, et veluti in promptuariis reponantur argumenta illa universa, quæ in causis quibuslibet sive ad suadendum, sive ad dissuadendum valent, et unde omnis vim ac robur trahit eloquentia; sic ille bonam rerum copiam in omne disceptationis genus, ac vel in subita et improvisa, paratam habeat (1). Locos communes, ut aiunt, ad usum dicentis instruclos, deesse queritur Verulamius : nempe haud eos intelligit, apud Veteres usitatissimos, quibus argumen tandi ipsi modi et formæ, ut genus et species, similia, contraria, repugnantia, antecedentia, etc., vel varia syllogismi ratio, et quidquid in Topicis docetur, continebantur; neque eos, quibus recondebantur parata in omnem causam exordiorum vel epilogorum exempla, aut quædam infinitæ quæstiones vel theses ita explicatæ, ut in multas actiones, paucis immutatis, transferri possent: sed in thesauros quasi quosdam cogantur optat eæ sententiæ, vel rationes universe, ab ipsa rerum experientia et observatione profectæ, in quibus, quasi cardinibus suis, vertitur omnis inter homines publica privatave de utili vel de honesto controversia.

Ipse, ut exemplo consilium explicet firmetque, talis

(1) De augm. 1. VI, c. 1, § 6. Cf. De subsidiis facultutum intellectualium, IV.

« AnteriorContinuar »