Imágenes de páginas
PDF
EPUB

boli, recantat (1). Ea plerumque nihil aliud sunt quam ingenii lusus, et arguta somnia, huic ætati accommodatissima, qua litteræ et artes quodam incredibili allegoriæ studio, tanquam morbo, laborabant : non prima haberi possunt scientiæ nostris temporibus a Creuzero et gallico ejus interprete constitutæ delineamenta.

De poesis narrativæ vel heroicæ vi et magnitudine præclare, et plane ut decebat veræ pulchritudinis amantem musisque addictum philosophum, Baconus sententiam dixit. Quam ne arida expositione dehonestem, verba ipsius integra huc inseram : « Poesis narrativa, << sive eam heroicam appellare placet, a fundamento << prorsus nobili excitata videtur, quod ad dignitatem « humanæ naturæ imprimis spectat. Quum enim mun<<< dus sensibilis sit anima rationali dignitate inferior, << videtur poesis hæc humanæ naturæ largiri, quæ his«toria denegat, atque animo umbris rerum utcumque <«< satisfacere, quum solida haberi non possint. Si quis <«<enim rem acutius introspiciat, firmum ex poesi su<< mitur argumentum, magnitudinem rerum magis il<< lustrem, ordinem magis perfectum et varietatem << magis pulchram animæ humanæ complacere quam

(4) V. Tractatum De Sapientia veterum, c. XI, Orpheus, sive philosophia; c. XIII, Proteus, sive materia; c. XXVIII, Sphinx, sive scientia, etc.

<«< in natura ipsa, post lapsum, reperire ullo modo pos<«< sit. Quapropter, cum res gestæ et eventus qui veræ << historiæ subjiciuntur, non sint ejus amplitudinis in « qua anima humana sibi satisfaciat, præsto est poesis, « quæ facta magis heroica confingat; quum historia << vera successus rerum minime pro meritis virtutum << et scelerum narret, corrigit eam poesis, et exitus et << fortunas secundum merita et ex lege Nemeseos exhi<< bet; quum historia vera, obvia rerum satietate et <«< similitudine, animæ humanæ fastidio sit, reficit eam poesis, inexspectata et varia et vicissitudinum plena <«< canens adeo ut poesis ista, non solum ad delecta<< tionem, sed etiam ad animi magnitudinem et ad <«< mores conferat. Quare et merito etiam divinitatis <«< cujuspiam particeps videri possit, quia animum << erigit, et in sublime rapit, rerum simulacra ad animi << desideria accommodando, non animum rebus (quod <<< ratio facit et historia) submittendo. Atque his quidem <«< illecebris, et congruitate qua animum humanum de«mulcet, addito etiam consortio musices, unde sua<< vius insinuari possit, aditum sibi patefecit, ut honori <«< fuerit etiam sæculis plane rudibus et apud nationes <«< barbaras, quum aliæ doctrinæ prorsus exclusæ << essent (1). >>

(1) De augm. 1. II, c. XIII, § 3.

Haud equidem contendere ausim nulla parte claudicare præclaram hanc heroici carminis laudem : quædam in ea fortasse invenias elatius dicta quam verius. Nescio enim an epicus poeta tantam, quantam ei vindicat noster, vim et ditionem habeat non prior, credo, nec solus historiam sic mutat, reficit, erigit, amplificat. Antequam ille prodeat, facta inclyta, quorum vivida permansit memoria, jam cœpit vulgus majora, illustriora, immo plus quam humana, sibi fingere, etnovam miramque rerum seriem concipere, in qua divina cum humanis miscentur. Heroicam quamdam poesim, nullo auctore natam, jam per ora populi volitantem, magnus vates excipit, et in sua carmina contractam et novis leporibus conditam immortalitati commendat. Ea tantum conditione surgunt Homeri, et hominum animis ac memoria potiuntur (1). Nec non eget quodam temperamento sententia Verulamii dicentis poesim rerum præteritarum eventus ad conscientiæ vota corrigere, et, contempta voce historiæ iniquas virtutum vel scelerum vices narrantis, ex lege Nemeseos sua cuique rependere. Nimium quidem a vero recederet, neque jam satis humana esset poesis, si tam rectum rerum ordinem in

(4) V. Villemain, Tableau de la littérature du moyen âge, 44 leçon.-Egger, Des conditions de l'épopée, Mémoires de littérature ancienne, p. 112.

iis, quas adumbrat, vitæ imaginibus, sectaretur. Ea pium, justum, magnanimum Hectora, pro suis fortissime decernentem, sorti indigna non subtrahit: satis est ad pensandum dolorem, quo nos afficit acerbissima herois fortuna, levandamque nostram conscientiam, ut Achillem victorem, jam furore satiato, ad misericordiam inclinatum videamus, et denique Patrocli amicum ac vindicem fletus suos cum lacrymis supplicis Priami miscentem. Non ut bonos usque suo præmio donatos exhibeat, sed ut eorum exemplis nos moveat, erigat, eorumque virtuti nostrum animum conciliet, a vate petendum est. Cæterum his paucis quam vera et sublimis heroici carminis imago nobis proponitur! Quam expresse et vivide describitur ille magnæ poeseos ad magis grandia, magis decora, quam quæ in terris apparent, secundum intima hominum desideria surgentis impetus! Quam sagacis et nobilis est philosophiæ ex eo ipso novum sumpsisse argumentum, optimi cujusdam, quod non oculis, sed mente sola percipi potest, sensum el amorem nostræ naturæ insitum esse! Platonicam vere carminis epici laudem edidit Verulamius: nam ipsa platonica doctrina adversus Platonem in poesim sævientem reclamat, et, quem ille inani præmio donatum republica sua exterminabat, Homerum in cœtus hominum omni laude florentem ovantemque redire jubet.

IV

De rhetorica.

Verulamio ad rhetoricam in extrema logices partitione delato non satis liquet primo aspectu, ad quod officium hæc proprie nata sit, et quos intra fines ipsa versetur ea enim videtur coalescere et confundi cum illa arte, cujus proprium est docere et demonstrare verum argumentis in re qualibet, nempe dialectica: nam probatio (1) magnum suadendi instrumentum et quasi ipsum corpus eloquentiæ est.

Re autem perpensa et dijudicata, haud quidem eam ab illa sejungendam putat, sed quæ rhetorices, in hac ambarum concordia et societate, propria sint, sic statuit:

1o Dialectica rem gerit unice cum ratione opus suum confecit, ubi rationi approbavit quæ tuetur. Rhetorica non rationi tantum famulatur, sed phantasiæ hujus opera, eadem quæ ratio intelligit et probat, phantasia percipit, et tanquam præsentia videt

(1) Sic redditur a Quintiliano (1. V, c. X, § 8 ) verbum græcum TίOTI, cujus vis exprimitur verbo gallico la preuve.

« AnteriorContinuar »