Imágenes de páginas
PDF
EPUB

habuere, et quorum meminisse operæ pretium est, a vitarum et relationum auctoribus excipiuntur et libere fuseque enuntiantur. Relationes sub ipso rerum gestarum tempore editæ, quas non integro judicio, sed vel ad gratiam, vel ad invidiam scripserit aliquis, non dignæ sunt quæ Historiæ justæ annumerentur; ad Memorias, ut quædam historiæ materia, suspecta quidem, non negligenda tamen, rejiciendæ sunt (1).

Alia est historiæ justæ pro argumenti finibus partitio: universalis est, aut particularis : hæc alicujus regni, vel reipublicæ, vel nationis res et vices complectitur, illa universi orbis. Reperiuntur enim, quibus hæc fiducia est, ut generis humani, etiam ab origine, annales condere aggrediantur, aut certe, quæ uno tempore vel sæculo per orbem terrarum gesta sunt, veluti una tabula contenta et descripta proponere (2).

Postremo historia civilis modo per se constat, modo cum alia scientia quodam conjugio sociatur: hinc alia ejus partitio fit in meram et mixtam: insigne est posterioris generis exemplum scriptus a Machiavello liber Sermonum de prima T. Livii Decade: in his enim desumptas ab historico latino narrationes crebra, tum de

(1) De augm. 1. II, c. vII, § 4.

(2) Ibid. c. VIII.

civili Romanorum sapientia, tum de ipsa gerendæ reipublicæ arte, dissertatio excipit (1). Eidem generi adscribenda est historia quædam geographica, in quam triplex scientia coalescit: ea enim habet ex historia naturali regiones ipsas atque earum situs et fructus; ex historia civili, urbes, imperia, mores; e mathematicis, climata et regiones cœli, quibus tractus terrarum subjacent (2).

Sunt tandem civilis historiæ quædam, haudquaquam omittendæ, Appendices: in primis hujus generis sunt eclogæ et collectanea eorum, quæ viri potentes, aut rerum gnari, non fecerunt, sed dixerunt: nempe orationum, epistolarum, apophthegmatum. Orationes occultiora multa, quæ ipsa rerum memoria non produntur, in lucem proferunt, quum nobis quid de negotiis gravissimis senserint illi ipsi, per quos ea procurata sunt, aperiant, et vel prudentium consilia, vel partium studia, affectus et artes retegant. Epistolæ novos et altiores ad verum aditus historico recludunt: sunt enim quasi familiares de publica re conversationes inter viros præcipuos habitæ, « quibus plus nativi sen<< sus inest quam orationibus, plus maturitatis, quam

(1) De augm.1. II, c. x, § 4; et 1.VIII, c. II, § 4

(2) Ibid. 1. II, c. x, § 2.

[ocr errors]

colloquiis subitis (1). » Ipsæ eorum, qui primas sua ætate partes egerunt, sententiæ et dicta insignia non parum ad illustrandos historiæ recessus, et ad civilem prudentiam instruendam valent: «< sunt enim (ut aie<<< bat ille) veluti secures aut mucrones verborum, qui << rerum aut negotiorum nodos acumine quodam se«< cant et penetrant(2). »

Ut cujusque scientiæ partium, quæ exstant, attentus et fidus nomenclator est Verulamius, ita earum, quæ desunt, index est providus et sagax. In civili historia unum merito desiderat, quod ad Memoriarum genus referendum sit: nempe acta diurna, qualia, Tacito auclore, Romæ usitata fuisse constat; quibus, ut eunt dies, minoris momenti multa, haud tamen ad cognitionem rerum inutilia, produntur (3). Notat hujusmodi tabulas, quarum aliquid simile vel apud Græcos reperiatur (4),

(1) De augm. 1. II, c. XII, § 4; 1. VIII, c. 11, § 5.

(2) Pointed speeches. Præfatio Apophthegmatum libri, quem ipse collegit, anno 1625. Bacon's Works, London, 1765, t. I, p. 525. (3) De augm. 1. II, c. IX.

(4) Baconum fallit quantum intersit inter acta diurna, quorum mentio fit in Tacito, Suetonio, Plinio, et ephemeridas, quas Plutarchus in Vita Alexandri memorat. « Quoique l'on traduisit par le mot « diarium l'éphéméride des Grecs (Aulu-Gelle, v. 48), nous ne « voyons pas que ceux-ci eussent jamais songé à un tel sens, à une « telle idée : leurs Éphémérides d'Alexandre, peut-être même leurs «< commentaires de la maison royale de Macédoine, n'étaient que des « journaux historiques, comme pouvait l'être l'Éphéméride de Var

a recentioribus non haberi; qui quidem haud alia diaria conficiant, quam in castris et maritimis itineribus, ad ipsam rerum bellicarum et nauticarum moderationem; easque, tanquam utilem ad condendam historiam supellectilem, reposcit. Baconi desiderio, non longo post tempore, responderi cœptum est; et magis magisque, ac vel ultra illius votum, ætatibus sequentibus vulgatum est hoc diurnæ historiæ genus, addita quotidianæ rerum magnarum aut levium mentioni magis minusve libera publicorum consiliorum censura, quam prudens Britanniæ cancellarius et docilis reginæ imperiosæ minister nec prævidebat, nec optabat (1).

Hæc Verulamius de civilis historiæ generibus. Quatenus ea divisio rebus congrua sit, et quo in numero sit ponenda, statuere non meum est, postquam vir singulari eruditione et judicio præstans, callidissimus historiarum idem auctor et censor, de ea existimatio

« ron, ou ce journal, cité par Servius, que rédigeait César dans ses «< campagnes, et qu'il faut distinguer de ses Mémoires. » (J. V. Le Clerc, Des Journaux chez les Romains, p. 222.)

(1) Anno 1640, et sequentibus, ea res apud Britannos in usu esse cœpit. Simul atque utriusque curiæ deliberationes et acta publicis chartis referebantur (Journal of the House of Commons : — of the House of Lords), diariis politicis privati, suo quidem periculo, de rebus publicis disceptabant (Mercurius britannicus, Pragmaticus, Politicus, Diurnal paper, Diurnal occurrences, etc.). Pro hujusmodi scriptorum libertate anno 1644 Miltonus intercedebat libello inscripto Speech for the liberty of unlicensed printing.

[ocr errors]

nem fecit his verbis: « Je ne prétends pas dire que <«< cette distribution assigne à toutes les espèces leur «< caractère propre, ni que la nomenclature ne man<< que jamais d'exactitude ou de clarté,... mais ce sys<<< tème nous fait réellement embrasser l'ensemble et << parcourir les principales sections de la science historique. En le reproduisant, on l'a souvent mutilé «<et quelquefois surchargé, sans le perfectionner. » Et paulo superius: « Bacon avait vivement senti l'im«portance des études historiques : il avait lui-même << particulièrement cultivé cette science, et pour en <«< déterminer la nature, pour en connaître les rè« gles générales et spéciales, il s'est appliqué à dé<< mêler toutes les branches et tous les rameaux << qu'eile contient. Personne encore n'en avait fait << une analyse si profonde, une énumération si dé« taillée (1). »

Ipsa, quibus conscribendæ historiæ industria continetur, præcepta aliis colligenda tradendaque reliquit Verulamius: pauca tantum de conficiendis annalibus monita definitioni generum intermiscuit, sana quidem utiliaque, quorum nonnulla referam.

Cautissime suadet ei qui civilis historiæ maximum

(1) Daunou, Cours d'études historiques, t. VII, p. 203 et seq. Cf. C. de Rémusat, Bacon, sa vie, son temps, sa philosophie, p. 488.

« AnteriorContinuar »