Imágenes de páginas
PDF
EPUB

<«<stratione prudentiam et solertiam maxima accessio

« fiat (1). »

Ita Verulamius, quum hanc novam, quæ desiderabatur, artem adumbraret, omnia ad certam solidamque utilitatem retulit. Scripta ea ratione litterarum historia non in solemnes et declamatorias ingenii humani laudes vertet; neque ad hæc minuta et pusilla descendet, quæ litterarum amatores quidam superstitiosi, aut intemperanter docti, scire gestiunt et curiose congerunt; non frivola captabit, nec eruditas nugas sectabitur. Jam absolutum est quod Verulamius hac sui libri parte sibi proposuerat: nempe instituta est, paucis quidem, at simplicissimis iisdemque sapientissimis præceptis, nova et efficax scientia.

Unum est tamen, in quo recentiores ab eo dissentire et desciscere debuerunt. Ea scilicet, quam in mente habet, quam optat speratque, litterarum historia, non hujus aut illius ætatis terminis includitur: sed, ab ipsa vetustate ad recentissima tempora, omnes gentes, quæ simul aut vicissim liberalibus studiis indulserunt, omnes ætates, quæ humanitatis laude inclaruerunt, unius operis contextu amplectitur; perpetua est, et, ut aiunt, universalis

infinitus prope labor, et in

(4) De augm. 1. II, c. IV, § 4.

genii vel præstantissimi viribus major. Nos immensum hunc campum in partes distribuimus, habita dissimilium temporum et populorum ratione; et quod unus conficere non potuisset, inter plures dispertivimus. Qua divisione facta, non ad litteram observandum fuit quod Baconus de hujus historiæ forma et ipso tenore sic præceperat : « Ne criticorum more in laude et << censura tempus teratur; sed plane historice res <«< ipsæ narrentur, judicium parcius interponatur (1). » Quod quidem præceptum, verissimum et omni historiæ utilissimum, tamen ab historico litterarum non superstitiose custodiendum est, præsertim si, spatia non ita vasta ingressus, festinato gradu currere non cogitur. Etenim qui res animi et ingenii memorat, non eadem prorsus lege, qua rerum bellicarum et civilium scriptor, tenetur; minus narrationi rerum adstrictus est, et sæpius manifestiusque ipse prodire ad sententiam ferendam potest: et sæpe profuit cum critice, quæ narrat, eam, quæ de auctorum virtutibus et vitiis disserit, et præceptis judicia hominum informat, liberius jungere et commiscere.

(1) De augm. 1. II, c. IV, § 2.

II

De historia civili.

Quæ primo de historiæ civilis majestate et difficultate scripsit Verulamius, non indigna sunt quæ cum optimis Veterum de eadem re sententiis asserventur, et illius, qui metuendum hoc historici munus affectat, memoriæ animoque insideant. « Hujus historiæ, » inquit,« dignitas atque auctoritas inter scripta humana << eminet. Hujus enim fidei, exempla majorum, vicis<«< situdines rerum, fundamenta prudentiæ civilis, ho<< minum denique nomen et fama commissa sunt. Ad << dignitatem rei accedit difficultas non minor. Etenim << animum in scribendo ad præterita retrahere, et ve<«<luti antiquum facere, temporum motus, personarum <«< characteres, consiliorum trepidationes, actionum « (tanquam aquarum) ductus (1), prætextuum inte« riora, imperii arcana, cum diligentia scrutari, cum << fide et libertate referre, denique verborum lumine

(1) Id est, consiliorum in varias partes nutantium vices, et actionum (ut aquarum) subterraneos ductus.

<<< sub oculos ponere, magni utique laboris est et ju<< dicii; præsertim quum antiquiora quæque incerta, << recentiora periculo obnoxia sint(1). »

His paucis monitus, maximas, quas vincendas habet historicus, difficultates quasi digito tangis. Hæc adeo vera, et tam significanter dicta, explicando confirmare et commendare supersedeo. Tantum rogo unam vocem attendas, quam a T. Livio Verulamius feliciter mutuatus est. Livius enim, quum in annales suos quædam non ita rerum cognitioni necessaria, sed priscis religionibus moribusque effingendis aptissima referret, se horum libenter et ultro, tanquam si ipse Catonis et Africani æqualis vixisset, meminisse professus : « Mihi,» inquit, « vetustas res scribenti, ne« scio quo pacto, antiquus fit animus (2). » Hoc generose dictum et poetica quadam brevitate illustre opportunissime illi loco inseruit Verulamius: nullum enim magis valet ad significandum hunc veritatis sensum, quo res antiquæ ab historico exponendæ sunt. Sed Baconum haud fallit quo pacto et qua conditione veteris historia scriptor colore rerum quas narrat imbuatur. Multo ad id judicio, multa opera

(1) De augm. 1. II, e. v.

(2) T. Liv. 1. XLIII, c. xIII.

opus esse existimat, necnon innata quadam ingenii celeritate et pio eorum, quæ olim fuerunt, studio. Ipse Livius profecto non fuisset mirus ille antiquitatis romanæ narrator et pictor, nisi intimo, quo veterem disciplinam exstinctam prosequebatur, desiderio accessisset pervigil labor, et contracta per diutinam monumentorum pertractationem cum priscis rebus virisque familiaritas.

Haud miratur Verulamius sub tanto historiæ civilis onere plerosque misere fatiscere: « Quamobrem, »> inquit, « et plurima hoc historiæ genus circumstant vi<< tia, dum plerique narrationes quasdam inopes et << plebeias, et plane dedecora historiarum, conscri<< bant; alii particulares relationes et commentariolos, << opera festinata, et textu inæquali consarciant; alii <«< capita tantum rerum gestarum percurrant; alii con<< tra minima quæque et ad summas actionum nihil << facientia persequantur; nonnulli, nimia erga propria << ingenia indulgentia, plurima audacter confingant; <«<ast alii non tam ingeniorum suorum, quam affec<< tuum imaginem rebus imprimant et addant, par«< tium suarum memores, rerum parum fideles testes; << quidam politica, in quibus sibi complacent, ubique <«< inculcent, et diverticula ad ostentationem quæren<< do, narrationem rerum nimis leviter interrumpant;

« AnteriorContinuar »