Imágenes de páginas
PDF
EPUB

maxime præstat, optime novit. In Seneca validos strictæ orationis aculeos, et disertas verborum angustias laudavit hujus sententias, brevissimas easdem et uberrimas, quibus sæpe contractam fusi sermonis materiam habes, glomeribus similes dixit, exiguis quidem et levibus, in quibus tamen explicandis diu detinearis, si fila, quibus constant, evolvere inceperis (1). Ingeniosa ea laus ad ipsum Verulamium haud immerito detorqueri possit. Ille enim artem significandi multa paucis, et late patentem sensum arctissimo verborum ambitu includendi percalluit: immo in ea haud infelix ipsius Senecæ æmulus est, nempe magistri sui. Nam videtur noster e Seneca, nec non e Tacito, quorum scriptis longo usu sese quasi imbuerat, dicendi genus, quod secutus est, partim hausisse. Certe quidem ingeneratum ei studium pressæ et acutæ brevitatis, cum cultu et fere poetico verborum splendore conjunctæ, in eo non invalescere non potuit per assiduum cum iis concise et nitidæ orationis magistris commereium, ad quos ingenii quadam cognatione trahebatur.

De Cicerone, a quo multos quoque insignes locos desumpsit, nullam fecit existimationem. Atqui notandum est latinum Oratorem in optimorum auctorum nu

(1) De augm. 1. VI, c. III, § 9.

mero non sine quodam laudis temperamento ab eo repositum esse. Scilicet, postquam dixit : « Duobus pri<«<mis Cæsaribus, viris imperandi peritissimis, con<< temporanei fuere optimus poeta ille Virgilius Maro, << optimus historicus Titus Livius, optimus antiqua<«<rius Marcus Varro,» addit : « optimus, aut optimo « proximus, Marcus Cicero (1). » Quid aliud est quam cumulatam dicendi laudem Tullio denegare? In quo fortasse lætiorem orationis copiam et uberrimi ingenii nonnihil sibi indulgentis largius profusas divitias, ut Erasmus, reprehendebat.

Ciceronianis recentioribus, quorum, Elisabetha regnante, nondum laus et favor evanuerant, tanquam superstitiosis et vanis Tullii asseclis, adversum se, haud segnius quam Erasmus, profitetur. Huic sectæ summum eloquentiæ apicem affectanti nihil aliud tribuit quam subtile verborum aucupium et exquisitas numerorum delicias. Jure affirmat nugatoriam istam tullianæ elegantiæ imitationem nunquam ita late grassaturam fuisse, nisi scholasticorum siccitas et informis horridusque situs, qui tandem fastidio et odio esse cœperat, tam anxiam ornatus curam et inanes dicendi lepores commendasset. « Hinc factum est, » inquit,

(1) De augm. 1. I, § 12. Cf. Erasmni Ciceron. Dialog. Basileæ, 1528, p. 75.

<< ut major apud plurimos cœperit haberi verborum «< cura quam rerum: plerisque magis comptam phra<< sim, teretem periodum, clausularum rhythmos, tro<< porum stellulas, quam pondus rerum, rationum << nervos, inventionis acumen, aut judicii limam affec<< tantibus. Tum demum floruit Osorii, lusitani episcopi, << luxurians et diluta oratio. Tunc Sturmius (1), in Cice<«<rone oratore et Hermogene rhetore, infinitam et << anxiam operam consumpsit. Tunc Carrus et Asha«<mus (2), apud nos prælectionibus et scriptis suis << Ciceronem et Demosthenem usque ad cœlum eve<< hentes, juvenes ad politum hoc et florens dicendi << genus invitarunt. Tunc Erasmus arripuit ansam << introducendi ridiculam illam echo: Decem annos con« sumpsi in legendo Cicerone, cui echo respondit: öve, << asine (3). »

In proœmio Instaurationis plura de J.Cæsaris ingenio et scriptis leguntur : nempe eo loco, quo res geritur cum iis eruditionis detrectatoribus, qui litterarum studium et laudem non bene cum agendi et imperandi in

(4) Johannes Sturm, Tullius Germaniæ dictus, natus Sleidæ, a. 1529, mortuus Argentorati, a. 1589.

(2) Nicolaus Carr, philologus britannus ejusdem ævi insignis. — Rogerius Ascham, litteris antiquis eruditissimus, reginæ Elisabethæ præceptor, 1515

[ocr errors]

1568.

(3) De augm. 1. I, § 27.

dustria et laude consentire, et naturale esse harum artium et facultatum divortium contendunt. Inter alia magna et memoranda exempla, illis opponitur litteratissimus imperator, qui, ut armorum et prudentiæ civilis, ita humanitatis et doctrinæ gloria floruit; quem gravissima bellicarum curarum moles non impediebat quominus in militari via De Analogia elegantissime scriberet, neque parta vi et ferro summa potestas deterrebat ab ineundo cum Cicerone, Catonis laudatore, ingenii et eloquentiæ certamine; idem rerum a se gestarum perfectissimus scriptor, et vere in historia princeps, quamvis commentariorum nomine contentus fuerit his libris præfixo, in quibus « omnes posteri soli<«<dum rerum pondus et viva tam actionum quam per<< sonarum simulacra, cum castissima puritate sermo<«<nis narrationisque perspicuitate eximia, conjuncta « admirantur (1). » Tota ea laus Cæsaris ipso in baconiano opere quærenda est, et uno tenore legenda: cui quidem, ut prorsus Cæsare digna sit, deest, fateor, castigata et incorrupta latini sermonis elegantia; sed inest gravitas splendorque verborum, et spiritus ac vis animi de litterarum dignitate magna sentientis, præstantemque et excellentem omnibus ingenii

(1) De augm. 1. I, § 78 et seq.

virtutibus virum vehementer et scite admirantis.

In Græcia quoque familiariter versatus, maximam cum Plutarcho ac præsertim cum Demosthene consuetudinem habuit. Non unum et alterum rhetoris attici locum retulit, sed permultis ab eo argute potenterque dictis libros De augmentis et Sermones fideles distinxit. Ejus procul dubio philippicas, olynthiacas, et cæteras de republica orationes, manibus triverat, memoria prope tenebat nec miror; ipse enim magnis rebus gerendis præpositus, et de summis negotiis coram anglico senatu vel in regio consilio apte, dilucide et stricte disserere solitus (1), demosthenicæ argumentationis nervos et oratoris vere politici consilium et acumen plurimi facere, et inde sibi exemplum et vires sumere debuit.

Hi sunt, inter veteres, quibus impensissime indulsisse videtur. Cæterum quanta lectionis varietate, qua eruditionis copia floruerit, ut recte scias, ipsum perlegas oportet. Apud ipsum Pindarum, gravissimum

[ocr errors]

(1) « No man ever spake more neatly, more pressly, more weightily, or suffered less emptiness, less idleness, in what he

<< uttered. No member of his speech, but consisted of his own graces. << His hearers could not cough, or look aside from him, without loss. « He commanded where he spok; and had his judges angry and << pleased at his devotion. No man had their affections more in his « power. » Ben Jonson, Discoveries; Dominus Verulamius.

« AnteriorContinuar »