Imágenes de páginas
PDF
EPUB

artium monumentis, quibus recensendis et æstimandis incumbit hujusmodi historicus? Volumusne scire quid amaverint præteritarum ætatum homines, quid oderint, quid veriti sint, qua ratione sibi utendum esse vita existimaverint, ad quem humanitatis pervenerint gradum? hæc nobis manifestius et apertius per oratorum, quibus illi plausere, conciones, aut per fabulas, quibus spectandis in theatro delectati sunt, aut per carmina, quæ publice privatimve canebant, quam per varia de iis, quæ domi forisve gesserunt, testimonia ab historicis collecta, ordinata, explicata, renunciantur. Historia civilis priorum bella, paces, domestica certamina, necnon instituta, ritus, mores, ab oblivione vindicat: historia litterarum horum omnium vera principia et quasi fontes interiores, nempe ipsos cujusque gentis affectus, ipsam indolem, ipsum ingenium nobis aperit ita ut merito aliquis dixerit alterius opera res humanas clarissima luce illustrari, alterius vero officio ipsos homines. Quantacumque fide valeant Thucydides et Xenophon, quamvis res ad vivum scitissime describant, qualis, quæso, tibi obversaretur ea Græcorum ætas, quam memoriæ tradidere, quanto minus certam et perennem ejus imaginem animo servares, si illa solis eorum indiciis tibi nota esset, nisi eorumdem temporum suo modo testes adessent Euripides, Ari

stophanes, Isocrates et Plato? Ad exhibendam tibi veteris Romani tantum ad arma et negotia nati virilem industriam atque hirtam gravitatem, haud scio an plus valeant pauca lacera et trunca ex enniano carmine aut e catonianis concionibus, quam a peritissimo et eloquentissimo T. Livio fusius enarrata earum ætatum facinora. Civilis historiæ ea pars, cujus materia nobis maxime obvia est et parabilis, ea nempe, quæ ad Galliam nostram spectat, quanto ditior facta est, quanto fidelior veriorque, ex quo novos et altiores fontes illi reclusit litterarum gallicarum historia hoc sæculo instaurata feliciter et mirum in modum aucta amplificataque! Nolim ad fastidium ratione aut exemplis id confirmare, quod ætate nostra nulli liberaliter educato nimium aut paradoxo simile videri queat: nempe historiam ingenii humani principem historiarum esse, earum saltem, quæ circa terrestria versantur; et hanc cæterarum omnium lumen esse et quasi oculum. Certe miremur acutam mentis subtilitatem et vim ingenii quasi præsciam, qua Verulamius hujus scientiæ pondus et decus ita perspexit, et eam laude adeo justa magnificaque extulit, ut nihil amplius et verius de ea prædicandum nos, ejus pretium tot excellentibus præceptis et exemplis edocti, habeamus.

Eadem fiducia et veritate declarat hanc historiæ par

tem, cui tam insignem et excelsum inter studia humana locum reposcit, pene totam creandam esse. Non negat«< in scientiis particularibus jurisconsultorum, << mathematicorum, rhetorum, philosophorum, haberi << leves aliquas mentiones, aut narrationes quasdam je«< junas de sectis, scholis, libris et successionibus hujus<< modi scientiarum (1); » fatetur etiam inveniri «< de « rerum et artium inventoribus tractatus aliquos exi<< les; >> sed in his minutis frigidæ eruditionis operibus nullam veræ scientiæ formam agnoscit, neque magis litterariam eam, quam concipit, historiam in his consistere putat, quam historiam politicam in siccis rerum et nominum tabulis, quæ chronica vocantur. Hanc igitur vere desiderari pronuntiat, et quam primum prudenti et recta methodo constituendam esse.

Estne opus animadvertere hac Verulamii censura eos tangi scriptores, qui per Medium Evum aut in sexto decimo sæculo, jam ipso vivente, hujusmodi historiam incerta imperitaque manu attigerant? Ea jejunitate, ea humilitate, quamvis jam reviviscente ingenuarum artium studio, Vergilius Polydorus librum De inventoribus rerum composuerat (1499); ea siccitate Petrus Crinitus vitas antiquorum poetarum narraverat

[merged small][ocr errors]

(1554); paulo luculentius, sed critici magis quam historici more, de iisdem poetis disseruerat Lilius Giraldus (1545); Ludovicus Vives De causis corruptarum artium morosam et prolixam ediderat disputationem; omitto cæteros ejusmodi scriptores, quorum nomina sæculari oblivione merito consepulta jacent. Quod si eo loco ad remotiora et feliciora tempora respexisset Verulamius, et ipsius antiquitatis græcæ romanæque meminisset, fastidiosa ea reprehensione abstinuisset profecto, et sententiæ suæ severitatem justis temperamentis lenivisset. Nempe apud Veteres, quamvis ars omnis criticorum in singulorum auctorum æstimatione aut in erudita librorum recensione versata sit, haud tamen admodum defuit ea litterarum expositio, quæ ad similitudinem historiæ ducitur: hoc genus a nonnullis multæ doctrinæ et præstantis ingenii viris, si non plane conceptum susceptumque, saltem aliquando attentatum et quibusdam partibus fauste inchoatum fuit. Tullius certe et Tacitus (ut duo tantum nominem) tale quiddam experti sunt haud infeliciter : quorum alter in libro, quem Bruti nomine inscripsit, non tantum oratorum catalogum, cum judiciis de propria cujusque indole et forma, protulit, sed veluti quadam historia origines eloquentiæ romanæ et continuos a samnitico bello ad sua ipsius tempora progressus

enarravit; alter cur eadem eloquentia post Ciceronem cito in deterius mutata sit, in dialogo illo De oratoribus, habita temporum, morum, disciplinarum ratione, explanavit. Forsan aliquis in utroque opere pleniorem rerum expositionem et altiorem causarum perscrutationem desideret : ea profecto tanquam exilia et parum fructuosa nemo sanus negligat.

Properat Verulamius ad rem ipsam venire, nempe præceptis et monitis iter novo illi, quem cogitat et exoptat, historico describere. Primo quibus rebus attendere iste, quas proponere debeat, his verbis docet:

« Argumentum ejus historiæ non aliud est, quam « ut ex omni memoria repetatur, quæ doctrinæ et « artes, quibus mundi ætatibus et regionibus florue«rint. Earum antiquitates, progressus, etiam pera«grationes per diversas orbis partes (migrant enim << scientiæ non secus ac populi), rursus declinatio« nes, obliviones, instaurationes commemorentur. « Observetur simul per singulas artes inventionis oc<< casio et origo, tradendi mos et disciplina, colendi « et exercendi ratio et instituta. Adjiciantur etiam << sectæ et controversiæ maxime celebres, quæ homi<< nes doctos tenuerunt, calumniæ quibus patuerunt, << laudes et honores quibus decoratæ sunt. Notentur

« AnteriorContinuar »