Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Tangit habetque labor. Quod denique conqueror. hoc est; 300

Hæc cladis mihi signa, metus, subitaque ruinæ.
Tu luctare tamen: nam tu procedere contra,
Bellarique potes, manifestum Numen, in omni
Ethere; tu præsens horam infregisse malignam.
Ast ego vox solum: mea vis, ut ventus et æstus,
Fluctuat huc illuc, nec vento major et æstu.
Tu majora potes: tu tristia præripe fata,
Adductaque aciem pernix age prende sagittæ.
I pete tu terram, qua nunc Saturnus oberrat
Multa gemens. Mihi sit clari custodia solis
Interea, blandeque fovens tua tempora sistam.

310

Vix bene cæligeni devenerat aura susurri,
Sustulit os Titan, oculosque tetendit in astra
Intrepidus, dum verba crepant; etiamque tetendit,
Astra tuens, placidi durantia lumina mundi.
Tum lati sensim curvans sinuamina dorsi,
Qualis gemmiferas pelagi scrutator ad undas,
Vergitur in præceps: sic litore lapsus aprico
In caligantem surdo ruit impete noctem.

D

BOOK II.

BOOK THE SECOND.

UST at the self-same beat of Time's wide wings
Hyperion slid into the rustled air,

And Saturn gain'd with Thea that sad place

Where Cybele and the bruis'd Titans mourn’d. ·

It was a den where no insulting light

Could glimmer on their tears; where their own groans They felt, but heard not, for the solid roar

Of thunderous waterfalls and torrents hoarse,

Pouring a constant bulk, uncertain where.

Crag jutting forth to crag, and rocks that seem'd
Ever as if just rising from a sleep,

ΙΟ

Forehead to forehead held their monstrous horns;

LIB. II.

ON alio alarum fugitivi Temporis ictu
Sic leviter motis Hyperion incidit auris,

Et Thea duce Saturnus loca tristia venit,

Qua cum contusis doluit Titanibus exspes
Magna Deum Genetrix. Illo lux nulla sub antro
Insultat lacrymis; gemitus sentire videntur,

Non audire suos; tanto stridore refusi

Intonuere amnes, et præcipites cataractæ,
Non aspectarum jaculantes pondus aquarum.
Rupibus hic rupes, et acutis obvia saxis

Saxa, velut longo jam tum surgentia somno,

Frontibus adversis immania cornua tendunt;

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »