No. VIII. MONDAY, FEBRUARY 19, 1816. -fas sit magnis componere parva. VIRGIL. AS the last year's Epilogue has been universally and deservedly admired, I imagine my readers will like to see a copy of it, with an imitation in English annexed. DAVUS and CRITO. DAVUS. Mansurusne Crito?-pauperque, hospesques senexque? Qua spe, quo quæstu fretus, et arte? CRITO. Rogas? Scilicet ignotum est, Peregrinus et Advena victum Quam facile e vestra credulitate paret? Non tam præsentes alibi cognoscere stultos Hoc vobis volupe est, hoc est mirabile visum ; DAVUS. Quin tu igitur fieri Stadiodromus? aut Salamandra? Aut invisibilis quæso, Puella potes? Aut prægnans anus? aut Orientalis Jugulator, Ipse suo sibi se qui jugulat gladio? CRITO. Garris:-men isthæc levia aut ludicra? Gravem rem Tracto, artem ingenuam scilicet atque novam: Encephaloscopiam princeps ego Cranologorum→ DAVUS. Quidnam illud monstri est? CRITO. Scire cupis? DAVUS. Cupio. CRITO. Principio naturam, hominis fateare necesse est Cujuscunque humeris imposuisse caput; DAVUS. Audivi et credo, fateor. CRITO. Capitique cerebrum Cuique esse innatum DAVUS. Non fateor. CRITO. Taceas. Conglomeratarum quæ congeries Fibrarum DAVUS. Proh magni Dii! CRITO. (Fingit enim voces ars nova quæque novas.) DAVUS. Trigintitriplicem tu me quoque? Magnificum me! Qui simplex rebar nil nisi Davus eram. CRITO. Sic est: has partes dico Organa, et hæc quoque sensus Affectusque notant singula quæque suos; Et prout grande suum magis Organon est, do minatur Sensus item in capite hoc ille vel ille magis; Mysterizativus enim est, Individualitativus, Philopro-vel-genitivus homo; Cætera quæque tamen non est memorare ne Tot quot sunt Organa, sunt Animi; Utque superficies externaque prodit imago, est, Externo formam cernis in osse parem Primo adeo intuitu qualis sit quisque videbis :Unum de multis sit satis. DAVUS. CRITO. Atque super; Si cui juxta aurem sit prominulum cerebellum. Hunc fuge; destructivum indicat ille tumor: Hic cædit, frangit, tundit, lacerat, pessundat, Ferro, fuste, palam, clam, pede, dente, manu; Porro ubi quid ficti aut simulati est; "hem, bone," mecum "Falle alios," inquam, "non ita fallor ego; Ambrosiis imitare comis strepituque Tonantem, Causidice? auriculas detege, nullus eris; Quique reos agitas misera formidine, judex, Judice me, capitis mox eris ipse reus; Vertice nudato, Lupus es fortasse, Sacerdos, Hactenus, inducto vellere, visus Ovis. Sed quo præcipue super omnia, Dave, reperto Glorior;-invenio bruta hominesque pares; Certet magnanimo cum Cæsare magnanimus mus, Si caput inspicias, ardua uterque petit: Bello fulminat ille, viamque affectat Olympo; In cameram scandit mus, ubi grana jacent. DAVUS. Ah! scio jam infantem nuper mirabar herilem Irrides? operamque in te sic, improbe, ludo? D |