Imágenes de páginas
PDF
EPUB

antiquitatis advocationibus, aut authoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur; qualia reperire non difficile esset ei, qui nomini suo non animis aliorum lumen affundere conaretur. Non (inquam) ullam aut vim aut insidias hominum judiciis fecimus aut paramus; verum eos ad res ipsas et rerum fœdera adducimus; ut ipsi videant quid habeant, quid arguant, quid addant atque in commune conferant. Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiæ massam altius inficiant, notari et separari possint; atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum continuatio. Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.'

Quamobrem, quum hæc arbitrii nostri non sint, in principio operis, ad Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores et peregrinationis istius vitæ in qua dies paucos et malos terimus, novis suis eleemosynis, per manus nostras, familiam humanam dotare dignentur. Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur: sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quæ fidei sunt. Postremo, ut scientiæ veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.

Peractis autem votis, ad homines conversi, quædam et salutaria monemus et æqua postulamus. Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant. Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, cœlestis claudit et obsignat.2 Rursus, ne hujusce mali

This is one of the passages which show that Bacon did not imagine that the empirical faculty was the only thing to be considered in the philosophy of science, but that he recognised another coordinate element.

This image, which in the Advancement of Learning and in the De Augmentis Bacon quotes from "one of Plato's school," is taken from Philo Judæus, perhaps the

fuga in contrarium peccent; quod certe fiet, si naturæ inquisitionem ulla ex parte veluti interdicto separatam putant. Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit. Sed ambitiosa illa et imperativa scientiæ moralis, de bono et malo dijudicantis, cupiditas, ad hoc ut Homo a Deo deficeret et sibi ipsi leges daret, ea demum ratio atque modus tentationis fuit. De scientiis autem quæ naturam contemplantur sanctus ille philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem; gloriam regis autem rem invenire : non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur; atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo pro sua in homines indulgentia et bonitate cooptaverit. Postremo omnes in universum monitos volumus, ut scientiæ veros fines cogitent; nec eam aut animi causa petant, aut ad contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam, aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora; sed ad meritum et usus vitæ; eamque in charitate perficiant et regant. Ex appetitu enim potentiæ angeli lapsi sunt; ex appetitu scientiæ, homines; sed charitatis non est excessus; neque angelus aut homo per eam unquam in periculum venit.

Postulata autem nostra quæ afferimus talia sunt. De nobis ipsis silemus: de re autem quæ agitur petimus, ut homines eam non opinionem sed opus esse cogitent; ac pro certo habeant, non sectæ nos alicujus aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis humanæ fundamenta moliri. Deinde ut suis commodis æqui, exutis opinionum zelis et præjudiciis, in commune consulant; ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris præsidiis et auxiliis, liberati et muniti, laborum qui restant et ipsi in partem

most poetical of the Neo-Platonists. "Post exortum ejus [solis scilicet] illustrantur in terris omnia, in cœlo vero celantur; e diverso, post ejus occasum sidera quidem promicant, terrestria vero cuncta obteguntur umbris supervenientibus: ad eundem modum res nostræ se habent; quoties sensuum splendor tanquam sol oritur, tunc scientiæ reverâ cœlestes occultantur: quoties autem ad occasum accedit, tunc fulgentissimæ virtutum stellæ se proferunt, quando etiam mens ipsa re nullâ velante fit sensibilis."Philo Jud., Quod somnia mittantur a Deo. (I quote from the version of Gelenius.) Nearly the same idea appears to be expressed in the Bhagavad Gita, ii. 69.:

Welche jedem Geschöpf Nacht ist, in der wacht der Gesammelte ;
In der jeglich Geschöpf wachet, ist des schauenden Weisen Nacht.
S. W. v. Humboldt's Works, i. 34.

Which might be thus rendered in the Latin of the middle ages :

In nocte creaturæ vigilat internus homo;
Cum autem vigilat creatura, contemplativo nox est.

veniant. Præterea, ut bene sperent; neque Instaurationem nostram, ut quiddam infinitum et ultra mortale, fingant et animo concipiant; quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus; mortalitatis autem et humanitatis non sit immemor; quum rem non intra unius ætatis curriculum omnino perfici posse confidat, sed successioni destinet; denique scientias, non per arrogantiam in humani ingenii cellulis, sed submisse in mundo majore quærat. Vasta vero ut plurimum solent esse, quæ inania: solida contrahuntur maxime, et in parvo sita sunt. Postremo etiam petendum videtur (ne forte quis rei ipsius periculo nobis iniquus esse velit) ut videant homines, quatenus ex eo quod nobis asserere necesse sit (si modo nobis ipsi constare velimus) de his nostris opinandi aut sententiam ferendi sibi jus permissum putent: quum nos omnem istam rationem humanam præmaturam, anticipantem, et a rebus temere et citius quam oportuit abstractam, (quatenus ad inquisitionem naturæ) ut rem variam et perturbatam et male extructam rejiciamus. Neque postulandum est

ut ejus judicio stetur, quæ

ipsa in judicium

vocatur.

134

DISTRIBUTIO OPERIS.

Ejus constituuntur Partes sex.

Prima; Partitiones Scientiarum.

Secunda; Novum Organum, sive Indicia de Interpretatione

Naturæ.

Tertia; Phænomena Universi, sive Historia Naturalis et Experimentalis ad condendam Philosophiam.

Quarta; Scala Intellectus.

Quinta; Prodromi, sive Anticipationes Philosophia Secundæ.
Sexta; Philosophia Secunda, sive Scientia Activa.

Singularum Argumenta.

PARS autem instituti nostri est, ut omnia, quantum fieri potest, aperte et perspicue proponantur. Nuditas enim animi, ut olim corporis, innocentiæ et simplicitatis comes est. Pateat itaque primo, ordo operis atque ratio ejus. Partes operis a nobis constituuntur sex.

Prima pars exhibet scientiæ ejus sive doctrinæ in cujus possessione humanum genus hactenus versatur, Summam, sive descriptionem universalem. Visum enim est nobis etiam in iis quæ recepta sunt nonnullam facere moram: eo nimirum consilio, ut facilius et veteribus perfectio et novis aditus detur. Pari enim fere studio ferimur et ad vetera excolenda et ad ulteriora assequenda. Pertinet etiam hoc ad faciendam fidem: juxta illud, Non accipit indoctus verba scientia, nisi prius ea dixeris quæ versantur in corde ejus. Itaque scientiarum atque artium receptarum oras legere, necnon utilia quædam in illas importare, tanquam in transitu, non negligemus.

Partitiones tamen Scientiarum adhibemus eas, quæ non tantum jam inventa et nota, sed hactenus omissa et debita, complectantur. Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter et deserta. Itaque nil mirum videri debet, si a divisionibus usitatis quandoque receda

[ocr errors]

mus. Adjectio enim, dum totum variat, etiam partes earumque sectiones necessario variat: receptæ autem divisiones receptæ summæ scientiarum, qualis nunc est, tantum competunt.

Circa ea vero quæ ceu omissa notabimus, ita nos geremus, ut non leves tantum titulos et argumenta concisa eorum quæ desiderantur proponamus. Nam siquid inter omissa retulerimus (modo sit dignioris subjecti) cujus ratio paulo videatur obscurior, adeo ut merito suspicari possimus homines non facile intellecturos quid nobis velimus aut quale sit illud opus quod animo et cogitatione complect imur, perpetuo nobis curæ erit aut præcepta hujusmodi operis conficiendi aut etiam partem operis ipsius jam a nobis confectam ad exemplum totius subjungere; ut in singulis aut opera aut consilio juvemus. Etenim etiam ad nostram existimationem, non solum aliorum utilitatem, pertinere putavimus, ne quis arbitretur levem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse, atque esse illa quæ desideramus ac prensamus tanquam votis similia. Ea vero talia sunt, quorum et penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas plane sit, et nos apud nosmet rationem quandam certam et explicatam habeamus. Neque enim regiones metiri animo, ut augures, auspiciorum causa: sed intrare, ut duces, promerendi studio, suscepimus. Atque hæc prima operis pars est.

Porro prætervecti artes veteres, intellectum humanum ad trajiciendum instruemus. Destinatur itaque parti secundæ, doctrina de meliore et perfectiore usu rationis in rerum inquisitione, et de auxiliis veris intellectus: ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturæ ardua et obscura superanda. Atque est ea quam adducimus ars (quam Interpretationem Naturæ appellare consuevimus) ex genere logica; licet plurimum, atque adeo immensum quiddam, intersit. Nam et ipsa illa logica vulgaris auxilia et præsidia intellectui moliri ac parare pro tetur: et in hoc uno consentiunt. Differt autem plane a vulgari rebus præcipue tribus: viz. ipso fine, ordine demonstrandi, et inquirendi initiis.

Nam huic nostræ scientiæ finis proponitur, ut inveniantur non argumenta sed artes, nec principiis consentanea sed ipsa principia, nec rationes probabiles sed designationes et indica

1 Purposing to deserve well of their country.

« AnteriorContinuar »